CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1617202 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1617202.

Nodus 1617202 in documento marul-mar-in-epigr.xml


1.1. D. M. Diis manibus, id est bonis; manum enim ueteres bonum dicebant. Cf. Per. 4,133,1-3 Dii manes autem dii inferi sunt, quibus monumenta consecrabant, unde integrum interdum legimus: Diis manibus sacrum. LVCRETIAE. Hanc Tarquinus Sextus Pro Sextus Tarquinius stuprauit, Tarquini Superbi regis filius. Illa uocatis uiro Collatino et patre Tricipitino, reddita necis sibi inferendę causa, se ipsam interemit. Ipsi cum Bruto coniurantes regem cum filiis Roma expulerunt.

1.2. Lucretię mors pudicicię testimonium fuit: nequanquam enim adultero consensisse uidetur quę uiolata uiuere noluit.