CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1617050 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1617050.

Nodus 1617050 in documento marul-mar-in-epigr.xml


I. M. Maruli ad Dominicum Papalem in epigrammata priscorum commentarius

I.1. Quum tu antiquitatis mirum in modum studiosus, Dominice charissime, multa me de litteris inscriptionibusque in marmore olim insculptis rogares et a me, quę tunc occurrebant, audires, nondum contentus petisti insuper ut eadem illa in papyro plenius descripta tibi traderem. Quanquam ea res quidem quum ingenii tum doctrinę meę uiribus impar uidebatur, ut pote coniecturis magis quam certa ueri cognitione enodanda, suscepi tamen me, quod postulabas, facturum, nequid esset in quo aggrediendo efficiendoque industriam meam tibi arcta mecum propinquitate coniuncto arcta... coniuncto ipse addidit in margine optimeque Ipse ex optime correxit de me merito denegarem.

I.2. Deligere igitur pauca de multis curabo, quę magis memoratu digna uidebuntur. Cuncta enim persequi ociosi potius quam diligentis scriptoris esse puto. Plurima quippe ab aliis exscripta uidi in quibus Latinę orationis uenustas desiderabatur, in epitaphiis pręsertim, quę, ut cuique libitum esset, a doctis pariter et indoctis describi solebant. Mihi itaque propositum est non nisi probata exquisitaque decerpere, ut dignum tuis uotis munusculum tibi offeram. Mutilata uerba singularesque litterę quid designent, ostendere conabor. Quicquid pręterea magis aperta expositione indigebit, prout potero, planum faciam, denique nihil omittam intentatum dum tibi satisfacere cupio.

I.3. Tametsi sciam non defuturos qui super eadem ista iam pene exesa obsitę uetustatis monumenta, quę tibi nunc instaurare noua interpretatione aggredior, aliter atque aliter et sentient et enarrabunt, nihil id equidem moror: libere proferant in medium siquid probabilius uerique similior inuenerint. Neque pudebit me unquam neque pigebit discere quod nesciam, sed ab illis dumtaxat quos in docendo, ut prosint aliis, cura solicitat, non quos alieni operis malignus liuor torquet. Sincere simpliciterque cuncta diiudicanti et quę propiora uero sunt promenti gratias agam. Inuidis autem ingenue respondebo scripta hęc, quę ipsi cauillantur, tibi placuisse, cui scripta sunt, si modo placuerint.

I.4. Tu uero inter legendum attendas uelim prisci illi uiri, qui uana idola adhuc, non Deum uerum colebant, quanti fecere uel animi uel corporis uirtutem. Etenim, qui illa pręditi erant, iis imagines dedicari, arcus columnasque erigi, sepulturas magnifice construi elogiisque exornari mos erat, ne simul cum uita defunctis gloria rerum gestarum interiret, sed posteris etiam nota foret. Scias tamen id illis proculdubio fuisse gloriosum qui non glorię, sed uirtuti studebant, hoc est quibus curę erat probos, modestos, constantes, pudicos, simplices, iustos, ex omni parte perfectos consumatosque esse magis quam uideri. Non est enim magni animi et ad ęterna tendentis gloriam ab hominibus, sed a Deo quęrere, non statuis, non signis, non titulis delectari, quę fragilia quidem et caduca sunt, sed cęlestia tantum, quorum nullus finis est, concupiscere. (Demetrius) Trecentę et sexaginta statuę Demetrio Phalerio Athenis positę olim fuisse memorantur et ab iisdem qui illas posuerant non multo post fractę atque contritę. (Marius) Caio Mario Romę omnibus uicis idem honos habitus, deinde in introitu Syllę per ignominiam sublatus euersis simulachris quę ipsi Mario erecta erant. Trecentę eqs .: cf. Plin. Hist. nat. 33,132; 34,27 Quam ergo uani sunt, ne dicam stulti, qui eam expetunt gloriam quam hominum conciliat fauor et rursum dissipat inuidia! Profecto nihil firmum esse potest quod humanę tantum opinionis laude celebretur et non sit etiam iudicio comprobatum diuino. Nos igitur solam quę a Deo est gloriam quęrentes (sola enim perennis est et ęterna) dicamus cum Apostolo: Qui gloriatur, in Domino glorietur. 1 Cor 1,31 Non enim, qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. De hoc satis. Nunc, quod proposuimus, dicere incipiamus.

I.5. Iam primum, ne te lateat ista ueterum epigrammata, quę a me reponentur, quo locorum adhuc extent, loci prius nomen referetur, deinde succedent inscriptiones inscriptionumque interpretamenta, non fortasse qualia debent, at certe qualia debere credimus. Libet autem ab iis exordiri quę Romę reperiuntur, ut a pręcipuis incipiendo auspicatius cętera subsequantur.