CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1615881 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1615881.

Nodus 1615881 in documento frankapan-b-oratio-croatia.xml


Serenissime, illustrissimi, reverendissimi principes, domini mei observandissimi.

Ex quo nudius tertius supplici oratione quanto in discrimine rerum misera versaretur Croatia quamque in extremis laboraret celsitudinibus vestris satis (ut opinor) aperui et auxilium petii, necdum responsum accepi. Iam amplius expectare nequeo: tum quia tamdiu ad quatuor fere menses domo absum, relictis oppidis meis et arcibus non satis munitis bombardis, sulphure, aliisque bellicis instrumentis ad propugnationem ipsorum credens fore, ut citius reverterer.

Que quidem omnia si hic mihi nunc adessent parata, ea tempore adhuc mittere nequirem, et si solus ipse eo redire velim, quotidie equitando vix per unius mensis spacium pervenire possem (distat enim hinc illa patria ultra centum Hungarica milliaria) eoque minus si bombardas et eiusmodi bellicas machinas curru mitterem. Et quoniam ille Turcarum ductor, quem bassa dicunt, mihi infestus est, propterea quod iis quae mihi ipse sui caesaris nomine intimaverat acquiescere nolui, primus ero cuius obsidebuntur oppida ac castella.

Et quia breve est tempus, nam transactis tribus mensibus hostes de more Croaciam igredientur, vix me adhuc preparare possem. Si omnia parata haberem, et si permanere diutius hic velim, non possum. Hic siquidem iam quicquid attuli mecum argenti pro sumptibus quotidianis erogavi, expendi, pignori dedi. Nec hucusque me hic continere potuissem, nisi me serenissimus princeps Ferdinandus aliquibus sumptibus adiuvisset.

Nec satis scio quibus erga miseros Croatos verbis, quibus modis, qua consolatione uti debeam, quum me sine certo auxilio rediisse viderint. Quae cum ita sint, excellentissimas celsitudines vestras humillime rogo dignentur mihi quodcunque dare responsum, ut ad infelicem patriam reverti eique tristem hunc nuncium atque funestum responsum reddere, vitamque meam in oppidis meis et arcibus, ut verus Christi miles, finire possim.