CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1615773 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1615773.

Nodus 1615773 in documento frankapan-b-oratio-croatia.xml


Serenissime, illustrissimi reverendissimique principes, domini mei observandissimi.

Grato recolentes animo vestra erga nos, immo erga christianam rempublicam, merita magni illa quidem momenti immensas et immortales celsitudinibus vestris ex imo pectore gratias agimus piis necessariis auxiliis; quae iussu et auctoritate vestra superioribus diebus ad nos missa communem sacrosancteCorrexi ex sacrosanctem. fidei hostem ab obsidione miserrime patrie Croaciae propulsarunt et prohibuerunt. Quum autem ea auxilia iam inde hac et illac dispersa abierint remanentibus solummodo serenissimi principis Ferdinandi militibus periculumque non mediocre existat, ac potius pro comperto habeatur, per Croaciam perpetuum istum hostem denuo excursiones facturum (nam ob imminentes propediem nives iterum oppugnaturum minima est suspitio). Propterea huc ego ipse ad gratiosissimum conspectum vestrum, serenissime et illustrissimi principes veni, ut summum discrimen necessitatemque extremam Croaciae, atque adeo finitimis regionibus vestris Carniolae, Carinthiae, Sclavoniae, Istriae, Foroiulio, Italiae impendere, vobis praesentibus praesens illius miserrimae Croaciae nomine dicerem atque indicarem, ut a celsitudinibus vestris opem peterem, ut necessaria admodum auxilia implorarem. Et precipue illud in memoriam vobis redigerem Croatiam ipsam christianorum scutum esse ac portam, qua capta nihil in universo Sacro Imperio Romano satis a periculo et exitio tutum esse.

Quapropter, optimi principes, vos iterum atque iterum nomine totius Croatiae, nomine universi generis christiani obsecro, laboranti Croatiae tandem subvenire et succurrere statuatis; qua supra sexaginta annos, ex quo Constantinopolis in Turcarum venit potestatem (mirabile et miserabile dictu), quod nulli adhuc regno contigit, sine aliquo christianorum praesidio ab iisdem feris hostibus assidue propemodum infestata, vexata, vastata est; quam nos proprio sanguine et multiplici mortis genere pro gloria ac tutela christiani nominis quantuliscunque viribus nostris Deo aspirante ad hanc usque diem defendimus. Amplius vero sine ope vestra, amplissimi principes, non possumus. Minima enim pars hominum remansit, qui tum et ipsi bis ac ter a Turcis venundati et redempti sunt; ita ut argentum, divitiae ac facultates defecerint. Spes unica nobis primum in Deo, deinde in celsitudinibus vestris sita est.

Sacra Regia Maiestas Dei gratia Ludovicus, Hungarie rex, dominus noster gratiosissimus amisso optimo ac munitissimo castro Nanderalbam nec iuvare nos nec tueri potest. Ex quo fit, ut sine auxilio vestro in praesentia a Turcarum feritate nequaquam tuti esse possimus. Igitur si unquam adversus truculentum hostem evigilandum fuit, nunc maxime evigilandum est. Illi siquidem animi pariter ac vires tanquam crevere, ut iure optimo metuendus sit. Nanque (proh dolor ac dedecus nostrum) supra mille Hungarica milliaria imperium suum auxit iamque christianis omnibus crudele iugum horrendaque supplicia minitatur.

Memoria dolenter repeto supra centum arces, castella, oppida ab illo esse nobis tum deleta, tum adempta; iamque omnia deserta. Et lachrymabundus refero illas immanes belluas (quod his oculis vidi) saepenumero miserabili nostrorum strage omnia conplesse: liberos ante ora parentum, viros ante uxorum conspectum obtruncasse, abduxisse uxoresque spectantibus miseris maritis stuprasse, violasse bimosque ac trimos infantes quos abducere nequirent coram matribus discerpsisse, sacerdotes ac grandevos homines per humum, dum eis spiritus superesset, atrociter pertraxisse illisque afflictis onera humeris imposuisse, puerosque portandos dedisse in eosque tantorum impatientes laborum agmine facto, ut animam exhalarent, deseviisse; omni denique crudelitatis genere usos fuisse.

Cogitent quaeso celsitudines vestrae: si Croatia in Turcarum ditionem (quod Deus optimus avertat) deveniret, quae miseris christianis laborum ac malorum meta foret. Profecto nulla. Pateret illis belluis pro libidine aditus non difficilis in quascunque terras. Possent quascunque depopulari provincias, quaecunque celsitudinibus vestris subiecta oppida diripere et cremare. Et tua res agitur, paries quum proximus ardet.Hor. Epist. 18, 84.: Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet et neglecta solent incendia sumere uires.

Ad haec sciant celsitudines vestrae superioribus mensibus Turcarum ductorem, quem bassa appellant, proprium ad me misisse nuncium, qui referret, velle eum faedus mecum et pacem inire. Itaque ille apud me orsus est: Scis te, o comes, in Croatia unum et solum superesse, caetera omnia amissa sunt. Te ipse satis defendere non potes. Quum enim Hungariae rex caesari nostro resistere nequeat, qui victricibus armis latissima sultani regna et totam penitus Asiam sibi subegit atque subiugavit, quo tu poteris modo illius impetum sustinere. Terrae et castella tua Theutonicis, Carnis, Styriis finitima sunt. Per ea nobis faciendum est iter in quamcunque velimus Sclavoniae, Istriae, Italiae, Germaniae partem excursiones facere. Nam solum flumen Colapis, quod leviter transfretari ab equitatu potest a principe Ferdinando tuum dividit territorium. Hoc solum petit imperator noster: nullius christiani custodem ac speculatorem in terris tuis teneas, nec bombardarum horrisono strepitu adesse nos aliis significes, sed nostris alimenta pro suis pecuniis praebeas; nihil caesari nostro pendas ac des, nisi parvum aliquod honoratum munus, quo ille suum te tributarium agnoscat. Promitto tibi cesaris nomine, omnia tua tuta fore, et super his a caesare ipso te confirmatorias literas accepturum.

Tum mihi undique angustie erant, et quid ad ea responderem, ex tempore vix in mentem veniebat. Collegi tamen me et annuente numine recusavi (ut debui) me cum eo ullo modo foedus initurum. Unde quamprimum equites aliquot et mille pedites, qui nominantur martolossi ex istis nostre religionis hostibus, mea invadere caeperunt, in sylvisque abditi et absconditi assidua mihi in nemorosa comitatus mei parte damna inferunt: omnia diripiunt et exurunt, agricolas ac quoscunque inveniunt, spoliant abducuntque. Ex quo factum est ut abductis omnibus castella tria presidiis denudata sola mihi reliquerint, ut ne unus quidem minimus remanserit. Quocirca tanto occurrere cupiens discrimini huc ad serenissimum conspectum vestrum, optimi et maximi principes, veni. Nomine totius Croatiae, nomine vestro, nomine universae reipublicae christianae opem imploro. Res nostra non eget mora. Maturate, maturate auxilium.

Me, quaeso, qui in fide permanere, qui parentum meorum, qui inter senatores et optimates Romanos semper claruerunt quique huic Sacro Imperio deditissimi fuerunt, qui quicquid in Dalmacia, Croatia et Sclavonia possederunt, hoc valida solum manu, multo sanguine ac caede, et secundo contra communes sacrosancte Correxi ex sacrosanctem religionis hostes Marte quaesierunt, si fas fuerit, ac divina concesserit gratia insistere vestigiis opto, ab imminenti periculo ac pernicie defendite. Etenim si Croatia (quod Deus avertat) amitteretur, propter asperitatem montium, sylvarum, fluminum, castellorum munitissimorum ac validissimorum situm inexpugnebilem, vix tota christiana respublica longo annorum intervallo, maximisque sumptibus et plurima sanguinis effusione eam recuperaret. Nos certe mendicare nolimus, quemadmodum ipse Romae Graecos, Misos, Servianos, Albanenses plerosque magnos ac principes viros mendicare vidi, et in paupertate mori.

Proinde Celsitudinibus Vestris coram intimamus, significamus, pronunciamus, non absque ingenti altae mentis cruciatu, gravissima haec atque communia pericula. Vos, pro sapientia vestra ac opulentia instanti ruinae (quod potestis), nos, Croatiam et finitimas eripite provincias vestras. Ne patiamini nos nostraque crudelissimis hostibus praede esse. Satis iniuriarum et cladum plus quam credi possit hucusque ab illis perpessi sumus. Vos, inquam, ut veri legittimique principes christiani orthodoxae fidei protectores ac propugnatores misereamini, misereamini nostri.

Tangantur pectora vestra lachrymis nostris. Universa afflicta Croacia ad sacra genua vestra profusa per Christum servatorem perque eius sacratissimum sanguinem, quo omnes salvi sumus, orat, obtestatur: ferte opem periclitantibus, pereuntium exaudite preces, ne dicatis vobis non esse praedictum grave hoc et exitiale imminens malum. Ego (quantum ad me attinet) officio meo fungor, cum lachrymis nunc et flexis genibus quod praestare potestis auxilium a vobis peto. Nam si (quod non speramus) nos sine aliqua spe ac certo auxilio dimittetis, ex duobus alterum eveniat necesse est: aut enim tota Croacia Turcis salva fide (ut ipsi petunt) se submittet, aut sedes suas relinquere, et per christianas urbes mendicando fugere cogetur, ne perditissimis hostibus miserrime venditi serviant, eorumque sclavi (ut dicunt) perpetuo maneant.

Celsitudinibus ergo vestris nos humillime commendamus, easdem obsecrantes, ut citum ac gratiosum ob imminentem necessitatem et periculum nobis responsum dent. Miseri etenim Croati a celsitudinibus vestris me ad se revertentem non aliter expectant quam pie olim in purgatorio animae Christum optimum maximum a devicta morte expectabant.

Dixi.