CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1615732 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1615732.

Nodus 1615732 in documento frankapan-b-oratio-croatia.xml


Ad Adrianum VI., pontificem maximum. Beatissime pater et domine, post beatorum oscula pedum.

Providens iam exitiale discrimen, quod a barbaris, orthodoxe fidei hostibus, non misere tantum Croacie, verum etiam finitimis provinciis Carniolae, Styriae, Carinthiae, Foroiulii Istriaeque impendet, ipse hac ingravescenti aetate in Norenbergam ad generalem Sacri Imperii principum conventum me contuli, petitum, si non tam salubre fructuosumque, quam necessarium auxilium, quemadmodum superioribus diebus Beatitudini Tuae significavi.

Hic ego Deum optimum maximum testor summa me dexteritate diligentiaque usum, ut ipsum Sacrum Imperium ad tuendam christianam rempublicam excitarem; necdum satis scio, quod profecerim, quamvis subscripti omnes qui affuere principes eo nunc esse animo videantur, ut nihil malint quam communi christiani generis saluti consulere.

Quam igitur pro tam pia in Turcas expeditione habui oratiunculam cui melius dicem quam Sanctitati Tuae, quae ut est beatissimum christiani nominis caput, ita summam humanitatem summae coniunxit sapientiae, ut quasi quidam novus Moyses afflictos Christi populos a dira Aegypto, atque adeo a barbarica liberet foeditate.

Optimam quippe de te apud omnes concitasti opinionem, quam reverendus pater et dominus Franciscus Cheregatus orator tuus, ut omnium est horarum homo, mirifice secundat augetque, ut maxima sit spes vel solo tuo ductu posse immanem Turcarum contundi tyrannum. Non enim (quod sacrae testantur literae) in multitudine dominica consistit virtus, neque in equorum viribus eius voluntas.

Accipe itaque, sanctissime pater, qualecumque hoc clientis Tui munus, meae in Te observantiae testem ac pro natiua benignitate Tua me Tibi addictissimum una cum misera Croatia suscipe, protege, tuere. Deus optimus maximus diu in terris servet incolumem Beatitudinem Tuam, cui me humilime commendo.

Bernardinus de Frangepanibus, Segniae, Vegliae, Modrusiique comes etc.