CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 161321 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/161321.

Nodus 161321 in documento kunic-r-epigr.xml


975. [969.] In Quintum hominem maledicum. Dic quae vis, modo vera tamen. Ne dicere veri Quidquam in me possis, Quinte, cavere licet. Ne, tibi quae fingis, dicas, ne somnia narres, Quidquid agam, misero non licet effugere. Hoc tamen est unum, quod laetor, somnia narras Dum tua, dum fingis quae tibi collibuit; Si quid peccaro, narranti jam tibi tandem, Vera licet narres, non erit ulla fides.