CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 161125 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/161125.

Nodus 161125 in documento kunic-r-epigr.xml


969. [963.] In Varum multiloquum. Ut verum ostendas, brevis est via, rectaque, Vare. Est, non est, totam rem tibi conficiet. Ut falsum obtrudas, flexu est opus, omnia multo Verborum et longo dicere circuitu. Hic tibi, quod doleo, placuit mos, Vare, juvat me, Atque erit, ut semper vox juvet illa brevis.