CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 160529 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/160529.

Nodus 160529 in documento kunic-r-epigr.xml


951. [945.] Ad Gelliam, non esse Accam, qualem illa putet. Fabula, quae toties totam fuit Acca per urbem, Judice te, nullum, Gellia, crimen habet. Ipsa nihil peccat, peccat lasciva juventus, Illam quae sequitur, nec sinit esse probam. Crede mihi, solas sequitur lasciva juventus, Posse sua tandem quas putat arte capi: Quasvis posse capi nec sperat, sed modo quas jam Haudquaquam vere senserit esse probas.