CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 159076 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/159076.

Nodus 159076 in documento kunic-r-epigr.xml


909. [903.] Qua re Varro in orandis causis minime placeat. Krša Pulcher homo est Varro, magnus, vocalior ipso Stentore, praeque acri praeditus ingenio, Doctrinaque omni: cur non est optimus ergo Orator? Fantem cur populus fugitat? Quod pulcher, magnus, vocalis et ingeniosus, Et doctus, nihil, heu, sic agit, ut deceat.