CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 159037 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/159037.

Nodus 159037 in documento kunic-r-epigr.xml


908. [902.] In heluonem. Krša Si quid habes melius, quod possis dicere, Quinte, Dic; facili mutus, quod juvet, aure bibam. Ista piget toties audire ac discere, multam Pastus ubi expleris largiter ingluviem. Parce, oro; fuit esca tuo quae grata palato, Auri eadem toties ne sit amara meae.