CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 158780 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/158780.

Nodus 158780 in documento kunic-r-epigr.xml


901. [895.] In insulsum praestantissimae puellae cultorem. Krša Quam colis assidue, non est tibi nota, Lycoris: Nescis, quam celeri polleat ingenio, Imos quam cernat sensus et quidquid inepte Aut facis, aut dicis, callida pervideat. Si scires, nolles, credo, tam futilis esse, Atque jocos toties promere frigidulos; Nolles, dum properas salsus, lepidusque videri, Insulsus nosci, Postume, et illepidus. Crede mihi, sapit haec nimium tibi. Quaere puellam, Stultitiae tibi sit quae magis apta tuae.