CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 158733 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/158733.

Nodus 158733 in documento kunic-r-epigr.xml


900. [894.] In ingratum. Krša Quid mea me benefacta juvant? Quid plurima, Thyrsi, Quae tibi nequidquam dona tuli atque fero? Irritus in ventos sudor fugit atque labores Aura meos nubes spargit in aerias: Non secus ac sterili, mandat qui semina terrae, Nec profecturis littera bobus arat. Ergo vale: tibi quaere alium, quem fallere possis, Nullam et pro meritis, Thyrsi, referre vicem.