CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 158577 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/158577.

Nodus 158577 in documento kunic-r-epigr.xml


896. [890.] In malum poetam. Krša [  12] Quae primum in buccam veniunt, canis, Attale, raptim, Inde tumes, vates mirus et esse putas. Falleris: id nomen potis est vix ille mereri, Acri qui expendit singula judicio; Quem limae exercet durus labor, usque retractat Carmina qui cura pervigil assidua. Sic pauci: temere quo tu canis, Attale, pacto, Nemo fuit lauro dignus Apollinea.