CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 15848 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/15848.

Nodus 15848 in documento zamagna-b-navis.xml


IDYLLIUM III. EX MOSCHO LATINE VERSUM. EUROPA. Dulce olim Europae visum dea candida Cypri Immisit, noctis quum pars extrema rubentem Jam vocat auroram, jam nectare dulcior hyblae Affusus per membra sopor tegit almus ocellos, Veraque noctivagis pascuntur somnia formis. Nam thalamis recubat dum tecti parte sub alta Filia Phoenicis tum virgo Europa, videbat Terrarum geminas pro se contendere parte, Asidaque, Oppositamque. Os virginis utraque habebat; Una peregrinae similis tamen, altera formae Indigenae, natamque suam sibi jure petebat Haec potiore; a se genitam memorabat, et annis Nutritiam a teneris. At fortior illa volentem Hinc validis atque hinc manibus complexa trahebat; Scilicet Europen, fatorum lege suprema, Ab jove promissam dicens, sibi munus ut esset. Virgo metu perculsa extemplo prosilit alto E thalamo; veras ut res nam somnia vidit: Tum trepidans , tum muta diu consedit, utramque Et faciem vigilans praesenti in imagine cernit. Ut vero attonitae longo post tempore cessit Ille stupor, virgo sic fata: quis o! mihi divum Obtulit haec visa? Aut quaenam haec me somnia terrent Suaviter irriguo perfusam membra sopore? Quae fuit, in somnis quam vidi, illa hospita? Quam cor Perculit eius amor? Quanto suscepit et ipsa Me studio, et blandis ceu gnatam adspexit ocellis? O mihi iam faciles bene vertant somnia divi! Sic ait; et socias surgens compellat amatas Unanimes, aetate pares, et sanguine claras; Cum quibus illa jocos semper miscebat, iniret Seu choreas, puro ablueret seu corpus Anauro, Candida odoratis legeret seu lilia campis. Convenere citae: stant florigeri clathisci In manibus, celerique petunt pede roscida prata, Prata mari vicina, simul quae semper adibant Et roseo foetu captae et resonantibus undis. In medis calathum incedens Europa ferebat Aureolum, visu mirum, Vulcani opus ingens; Quem Lybiae dederat, petiit quum nympha cubile Neptuni; illa dedit formosae Telephaëssae, Sanguine quae fuerat sibi juncta; haec munus habendum Praebuit Europae genitrix gnatae. Inclyta in illo Gesta faber varia caelarat daedalus arte. Auro namque inerat sibi nondum reddita, nondum Corpore mutato, sed adhuc bos Inachis Io, Percita adhuc oestro, tendens per caerula gressus Assimilis nanti: liquidis color additus undis Caeruleus. Gemini juvenes stant desuper ora Litoris in summa; vultuque immotus uterque Miratur per salsa bovem maris aequora euntem. Jupiter heic inerat mulcens humentia colla Aequoreae vitulae; cui mox sua cornua dempsit Propter aquam, propter septemplicis ostia Nili Virgineam reddens converso corpore formam. Concolor argento Nili liquor ibat, ahena Bos erat, ex rutilo fulgebat Jupiter auro. Circum autem, summa calathi sub parte rotundi, Ipse videbatur Maja generatus, et illi Proximus Argus erat centeno lumine clarus. Cujus purpureo volucris de sanguine nata Plaudebat pennarum hilari gavisa colore, Expendensque decus caudae, ceu carbas picta, Aureoli extremum calathi circumdabat orbem. Tale opus, ac tali se munere laeta gerebat. At nymphae postquam venere ad florea prata, Captae aliis aliae gaudebant floribus: ungui Narcissum haec tenero mollem legit; illa hyacinthum, Haec violam, aut halans serpyllum; lapsaque passim Et folia et frondes verna tellure jacebant. Nec minus errantes aliae decerpere flavum Instabant in serta crocum: media ipsa legebat Puniceam Regina rosam, formosior una Tanto aliis, quanto Charisin Venus aurea praestat. Sed neque erat florum studio, neque virginis illa Nomine laeta dio mansura. Ut vidit ab axe Namque deum genitor nympham, penetrabile telum Sensit acydaliae veneris, quae sola vel ipsum Vincere sueta Jovem, magno succendit amore. Ille quidem effugere et rabiem Junonis iniquae, Fallere et incautae cupiens cor molle puellae, Occuluit numen, mutato et corpore sese Induit in taurum; non ad praesepia qualis Pascitur, aut curvo terram proscindit aratro; Non qualis ludit pecora inter agrestia camp Luxurians; nec qualis item, stridentia multo Edomita cervice trahit qui pondere plaustra. Corpore flavus erat toto, sed candidus alte Fronte bovis media splendebat circulus: olli Glauci oculi, et blando fulgebant igne corusci; Tum paria hinc atque hinc surgebant cornua celso E capite; haud aliter quam quum nova cynthia caelo Invehitur, curvaque nitet nondum integra fronte. Iamque aderat: veniens pavidas non ille puellas Terruit adspectu; sed cunctae accedere gaudent, Sed placidum manibus taurum contingere, vernum Cujus odor dius prati superabat odorem. Europae stetit ante pedes, collumque superne Lambebat mulcens: pariter formosa puella Contingitque ipsum, niveasque abstergit ab ore Laeta suis manibus spumas atque oscula figit. Mugiit haec inter bos lene: audire putares, Mygdonia argutam fundit quam tibia, vocem; Molliaque inflexit crurum curvamina, et herba Procidit in viridi nympham cervice reflexa Adspiciens, praebensque adstanti grandia terga. Tum virgo tali voce est affata sodales: Dilectae o sociae properate; insidere tauro Hoc juvet: ille quidem dorsum jam stravit, et omnes Ceu ratis excipiet. Visu est quam lenis, et ore Blandus hic! Haud aliis similis: mens insidet illi, Mens hominum facilis, solius et indiga vocis. Dixerat, ac ridens tergo consedit in alto: Dumque aliae accingunt sese, jam virgine amata Exiluit rapta taurus, gressuque volucri Se freta proripuit citus ad neptunia. At illa Desertas moesta conclamat voca sodales, Brachiaque incassum tendit; non ulla sequendo Cursum aequare valet. Namque ocyor ille relinquens Litora, ceu rapidus delphin, maria alta secabat. Grandibus at phocis invectae gurgite ab imo Nereides venere omnes, atque agmine pulcro Implicuere choros; summas perlabitur undas Neptunus pater ipse rotis, magnoque tridente Sternit iter fratri. Circum glomerantur in orbem Humida gens ponti Tritones, laetaque conchis Carmina raucisonis laetosque canunt hymenaeos. Nympha jovis magni taurino in corpore sidens Hac tenet incurvum cornu bovis, aurea at illa Daedaleae collecta manu velamina vestis; Ima tamen spumat canenti fimbria fluctu. Ceu navis quum vela tument, nymphamque levabat. Quae postquam patria longe a tellure recessit, Nec jam usquam apparet litus, nec culmina celsa Vertice frondifero, caelum undique et undique fluctus Se circum ut vidit, tales dedit ore loquelas: Quo divine vehis bos raptam? Quisnam es? Et o qua Arte viam carpis, gravibusque insistere ponto Haud horres pedibus? Maris unda est pervia pandis Navibus, horrescunt fortes vaga caerula tauri. Heic tibi qui potus dulcis, quae pabula in undis? An deus es? Superos at cur quod dedecet, ultro Ipse facis? Lucis nec delphin curvus in altis, Sylvicolae nec tauri errant in gurgite; at ipse Per terramque ruis pelagusque: dat ungula remos. Fors etiam volucri sublimis in aera nisu Effugies, summumque petes novus ales olympum. Me miseram! Longe patris quae sede relicta Haud ullas timui insidias, taurumque sequuta Sola per undisonos temere vagor avia tractus. Tu facilis Neptune, maris cui tradita cura est, Adsis o! propiusque iuves: da visere tandem Te comitem cursusque ducem. Sine numine divum Non ego monstriferas ponti feror acta per undas. Sic illa; at contra taurus sic corniger infit: Sume animos, Virgo, pelagi nihil unda nocebit. Namque ego sum, quamvis videar bos esse tuenti, Jupiter: in quodcumque volo, me vertere possum. Nunc adeo tuus altus amor pulcherrima tauro Assimilem, longum fecit metirier aequor. Te Creta incolumem capiet, quae me quoque parvum Nutriit; ipsa illic mecum iungere hymenaeo, Magnanimosque dabis gnatos, qui ditia regna Sceptriferi in cunctis magna ditione tenebunt. Haec fatus, fecit rata dicta: apparuit undis Creta; aliam in formam se Jupiter induit, et jam Connubium celebrat, circum famulantibus Horis; Illaque virgo prius, magni tum sponsa Tonantis Progeniem dedit et gavisa est nomine matris.