CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1579906 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1579906.

Nodus 1579906 in documento rogacic-b-euthym.xml


EVTHYMIAE Liber Secundus 1. Felix, atque iterum felix, sua pendere norît: Si Bona gens Hominum! Nullo munimine quamvis Tecta sub aetherei mittatur luminis oras; Non tamen est, genitam naturae lege malignâ. Cur se propterea doleat: vulgoque Ferarum Cur habiles plumas, innataque vellera, curuum Aut capitis decus, et validos inuiderit vngues: Omnia dum, varius quae rerum postulat vsus, Instrumenta Boni, vitaeque operosa tuendae, Praesidia in solâ, meliùs Ratione recepit. Singula ne memorem, quae nobis plurima longè, Commoda, tam pulchro caeli de pignora manant; Anne parum, nostris hilarem quòd fingere vitam Hinc licet auspicijs, nec auarae obnoxia sorti, Ex se laetitiam sibi sufficit ipsa voluntas? Fac, genus hoc vsquam mercis venire, beatum, Hoc aliquo nasci terrarum limite germen, Omnia maestitiae abstergens quod Nubila, puris Cordibus aeternae inseribat. Thaumantida pacis; Vllane te medij facies discriminis, vlla Terreret series longarum immensa viarum, Oppositaeque Alpes, tumidisque agitata procellis Aequora; quin dulcem ad metam per saxa, per vndas, Ipsaque Daedaleis per Nubila cursibus ires? Vllane Lydorum abnueres aeraria regum Muneris in tanti pretium spondere, futurus Ilicet hoc vno diues, nullius egenus, Terrenaeque ferunt sortis quôad iura, beatus? Et tamen haec nostro vernat sub pectore messis Aurea: tam laetam quovis Natura sub axe Proposuit mercem Mortalibus. Vnica nigro India sit felix hebeno: fragrantia soli Thura legant syluis Arabes; non imputat vllis Se propriam, nullis facilem se denegat oris Pax, Mundi commune Bonum: eximijsque referta Dotibus, haud (merces veluti gazaeque minores) Prouentu pretium raro, latebrisque tueri Indiget, haud famâ se commendare remotâ: Aemula quin potiùs Phoebae lampadis, omnes In populos pleno sua gurgite dona refundit, Festinatque capi, se seque morantibus offert. Desint diuitiae, Regnantûm gratia, fulgor Nominis, illustres proaui, sublimia sceptra: Quid tum? Non ideo deêrit plenissima (mentem Dummodo quis rectâ instituat ratione) voluptas. Ni, tibi concessam, Fortunae, prodigus, vltrò Vendideris; stabili propriam sub lege tenebis. 2. Quod quia Socratico meditatus Apolline, letos Irrita quàm veniant aeui felicis ad vsus Omnia propitiae, docui iam, munera sortis; Nunc quàm vana cadant minitantis fulmina, quoque Illius infestam Sapiens vim robore frangat, (Da fontes, da, musa, nouos haurire) docebo. Vt, veluti spes ambiguas, infidaque vota Depulimus, nil fortuitis occurrere docti Eximium in rebus; sic (quae pars altera restat) Tristitiam imbellem, consternatosque timores Mente relegemus, nil extima vulnera gnari, Nil varias clades, humanorumque Malorum Compositis virtute animis tormenta nocere. 3. Non tamen hìc ideo (quantumlibet illa repostos Iactitet arcani tripodas sententia Veri) (a) (a) Vide Epict. cap. 8. Sen. ep. 24. et 78. Omnia quae nobis extrinsecùs aspera rerum Adueniunt, falsò contendam inimica putari: Naturae ceu sponte suae nil corpora laedant, Nil animos: neque saevitiae verique doloris Plus habeant, nostri vanus quàm pectoris error, Inque suas poenas mens ingeniosa, maligno Addit opinatu immeritis. Haec splendida dictu Communis siquidem sensus ratioque refutat, Cecropijs grauior Veri cortina magistris. 4. Id potiùs, nulli quod sit dubitabile, ponam: Mentem hominis multum versandis rebus, et vtram In biuij partem libeat, seu limite dextro, Siue sinistrorsum flectendis, iuris habere: Quatenus alterutrò spectantia plurima in illis Iam falsa effingit; iam parua impensiùs auget; Oppositis iam mista (Mali nil quando, Boniue Syncerum penitùs Mundi concordia discors Rebus in humanis patitur) quocunque remoto Alterius sortis discrimine, pura seorsum Concipit: hinc adeo vim, mensuramque doloris, Fortuiti quo corda solent percellere casus, Non tam luctificâ venientûm ex indole rerum, Quàm varijs animi ducendam e sensibus, eque Iudicijs, medias quêis res perpendimus ipsi. 5. Quae nisi vera forent; eadem cur fata sereno Altera pars hominum, turbato ast altera vultu Exciperent? Audin, quàm tristibus omnia circùm Compita, perque domos iactetur nuda querelis Pauperies: ceu sortis onus, quo maximus aether Non grauior Mauri senis in ceruice recumbat: Quoque superpositam semîustaque membra prementem Enceladus nunquam, sapiens, mutauerit Aetnam? Et tamen hanc Phocîon adeo complexus amicè est, (a) (a) Plut. in vita Phoc. Dyrceusque Crates etiam quaesiuit; vt alter (b) Laert. in vita Crat. Quantovis Macedûm mutare negauerit; alter Toto etiam patrio redimi bene duxerit auro. Si pereant merces; nullum se luget Auarus, Iamque venena parat, gladios, suspendia. Rerum Discat Anaxagoras iacturam; Munera vestra (a) (a) Val. Max. lib. 8. cap. 7. Agnosco, Superi, referet. Proh quale gementi Curarum dempsistis onus! Iam non ego fundis, Non opibus viuam, non lucro haeredis auari, Sed mihi, sed sophiae. Felix iniuria, feruat Quae laesum! Fueram, mea ni fortuna fuisset. Ecce, quibus lacrymis, quanto producere luctu Natorum soleat crudelia funera mater, Ferales amplexa rogos, vnoque cremari Igne velit. Frustra comites solantia verba Ingeminant: nulla est tanto medicina dolori. Quid Xenophon? Carae sobolis damnatus acerbo (b) Laert. in vita Xenoph. Funere, lugentes etiam solatur Amicos, Nil mirum repetens, mortalia cedere morti. Luminis orbus erat Cyclops, fraudatus eodem Munere Tiresias. Par vulnus vtrique, sed idem Non vtrique animus. Lucis securus ademptae (c) Vide Cic. 5. Tuscul. Colloquijs Parcarum. Alter, fatisque vacabat: Vaticinamque ferens vltra sua tempora noctem, Inuia praesagis Arcana legebat in vmbris. At Siculus pastor, truncâ vestigia pinu Errabunda regens, syluas, et concaua duro Littora rumpebat gemitu, notumque subinde Nomine veruecem compellans, illius aeger Laudabat sortem, per prata virentia, perque Irriguas valles, quà deuia cunque libido Impulerat, Domino quòd fortunatior iret. Ne longo sermone ferar per singula; fati Sorte quid extremâ grauiùs Mortalibus? Atqui Reclamat populo, vanique ea spectra timoris Atticus explodit Senior, non dispare vultu (d) (d) Socrates apud Plat. in Phaed. Lethiferae sorbens virus ferale cicutae; Ac si Palladijs olim Solemnibus, inter Vnanimos coetus, et amicae gaudia mensae Laetitiae authori libaret pocula Baccho. 6. Quì tam dissimiles igitur de fontibus ijsdem Affectus animorum? Idem cur casus vtrinque Deijcit Hunc; Alium neque dimouet: Illius ora. Confundit lacrymis; Huius nil gaudia libat? Nempe, quòd haud minimum refert, quam quisque superbos. Sortis ad incursus, et fata minantia mentem Obijciat, quo res dubias examine libret. Sandapilas, morbos, inhonorae stigmata famae, Pauperis illuuiem censùs, seruile catenae Barbaricae pondus sunt, qui, ceu summa Malorum, Ac penitùs Mala, concipiunt: immitiùs illis Quos ideo cur miremur praesentibus angi, Taliaque experiendo pati, sibi qualia fingunt? Omnia cum Sapiens genus hoc discrimina, tanquam Viribus inferiora suis, neque funditus omni Laetitiae fructu, meritoque carentia, spectans, Quolibet erectam Fortunae in turbine mentem Sustineat: vel si fessus deiecerit Atlas, Quam tulit, immensam, per tot iam saecula, molem, Fractaque naturae descendant moenia; tantis Indeclinatâ occursurus fronte ruinis. 7. Picturae genus est, aliâ de parte aliâque Quod diuersa Sui praebet spectacula. Dextro Si lateri assistas; en Mirmillonis imago Districto mucrone ferox. Laeuâ aspice; scurram Pantolabum, gestu cernes, vultuque facetum: Rectâ dêinde sacer qui fronte videbitur heros, Proteus haud mendax artis, seque illa, vel illa In personarum subitò discrimina vertet. Haud alijs excusa typis haec omnia credas, Quêis homines Natura, homines aut veriùs ipsi Se quibus exterrere solent, simulacra Malorum. Hinc videas; metues: contempseris ocyùs illinc. Spectabant eadem Sophiae duo lumina priscae, Abderitanus Sapiens, ciuisque Dianae (a) (a) Iuuenal. Sat. 10. de Demort. et Heracl. Ephesio. Lucian. in Auctione Vitarum. Heraclitus, at oppositis e partibus. Ergo Ridendi nimius toto pulmone vomebat Assiduos alter, sine lege modoque, cachinnos; Alter, inexhaustâ miserâque libidine flendi, In lacrymas vix non oculos, lucemque liquarat. Externa vsque adeo sibi mens attemperat, et pro Arbitrio, nunc has facies, nunc vertit in illas. Non secus ac, tardos vteri sub pondere menses Mater agens, varias rerum, quas ipsa volutat Fòrs animo, species pueri venientis in artus Saepiùs occulto naturae imitamine transfert. Setigeri suis vnde notam, cristisve decorae A litis inscripto plures duxere figuram Pectore: sanguineis hic tempora pingitur vuis; Iuficit huic malas baccae liuentis imago; Pomum alijs mento adnatum: nec defuit, ore Cimmerio attonitam qui, Paruulus, Ilithyiam Terruerit: tacitis quòd talia sensibus olim Imbiberat simulacra parens, crescente sub aluo Effigiem teneri cum conformaret alumni. 8. Fac tamen, in medio saeuae discrimine sortis, (Hoc aliàs iustos agitabimus aequore cursus, Nunc libet intactum transmittere) fac nihil, inquam, Tristibus euentis animus tunc conferat, omnis Manet ab externâ sed noster origine luctus. Quid? Cum maestitiae causis procul, inter amici Blanditias aliquis iucundaque munera fati, Sollicito dubios agitans sub pectore casus, Ex nihilo (incerti nam cur leuis vmbra Futuri Plus nihilo?) veri trahit argumenta doloris: Nec secus, ac praecepta animo si vulnera ferret Ambiguae vanâ cruciatur imagine cladis: Tuncne etiam praesens iugulum sors impetit? An nos Illius absentis vice fungimur, armaque fictis Praebemus, valeant què is nos prosternere, laruis? 9. Heu furor! Inuisis heu nemo nocentior hostis Hostibus, ac stultus sibi quilibet! Vnde remotos Venari gemitus homini tam dira libido? Quae laeui mala fraus genij, quis fascinat error, Spernere laetitiam praesentem: crastina fortè Quos vehet, aut fòrs nulla vehet quos hora, labores Praecipere: auersis et cladibus obuia ferre Pectora? Vos, almae Pacis iustissimus ardor Quos rapit, haec sortis libamina vana futurae, Has, moneo, curas seponite: dumque benigno Pollice nent hilares Saturnia saecula Parcae; Ne pigeat promptâ fugitiuae munera lucis (Vlteriùs Babylon, Lydusve inquirat haruspex) Excepisse manu. Nam quò iam prospera rerum, Quò Superi faciles, et euntia vota secundis Ominibus; liquidos tam puri nectaris haustus Diluit occulto si mens ingrata veneno? Omnia si postquam fatorum munere pleno Euenere; deest animus, ratioque fruendi: Plùsque fodit dubij species longinqua pericli, Commoda quàm quaecunque iuuent praesentia? Nusquam Certa quies: laetae perijt fiducia vitae, Sub trepido tam dira vlulat cui pectore Erinnys. Cuncta forìs tranquilla licet: non finibus Hostis Ingruat, Aeolio non turbine mugiat aether; Tempestas animum versat sua: durior intus Obsidio premit. Aeternâ formidine pallens Stultitiae culpam luet: infernisque sub vmbris Quas vetus immanes praescripsit fabula poenas, Ante rogum, superi fruitur dum luminis aurâ, Aeacus ipse, sibi statuet. Quid scilicet vrgens Tantaleum caput, et iamiam voluenda, ruentique (a) Lucr. lib. 3. Assiduè similis cautes designat: anhelam Quidve famem importuna epulis genialibus arcens (b) (b) Vide Virgil. lib. 6. Tisiphone? Nisi, Stultorum qui pectora turbant, Oblatoque vetant fructu gaudere, timores. 10. Hanc adeo vitam, vitae sub imagine lethum Seu magis hoc, priscis olim duxisse Mycenis (Vera cano: vos o musae, et tu testis, Apollo) Narratur veterum titulis generosus auorum Andremon, censuque potens, felixque futurus, Eumenidum sineret furor, et Rhamnusia vindex. Namque tumens animi, et magnâ subnixus opum vi, Pauperiem malè tutam, indefensosque premebat Exemplis ciues immanibus, obvia quaeque Legum audax, medijque repaguia frangere iuris. 11. Ergo, vbi nulla salus rerum, spes nulla furentem Comprimere, humanisque opibus fiducia deêrat; Offensum de plebe Aliquem sic aethera votis Compellasse ferunt. O, qui mortalia, summo Aeternùm vigiles stellati e vertice Mundi, Seruatis, Dîj, facta, vicesque merentibus aequas Redditis, in poenas cur dextera lentior? Aut quae Sera adeo vestris patientia viribus obstat? Scilicet immeritae Lipareo sulphure pinus Fumabunt Rhodopes, et nil peccantia saxa? Qui leuet infando pressas Andremone terras, Nullus anhelabit Siculis fornacibus ignis? Exhaustae nubes, torpebit frigidus aether? At non ille Deos in praelia poscere segnis. Quid pensi malesanus habet? Quid liquit inausum, Intactumque, furens, scelerum? Per singula fando Si ferar; ante diem sol vespertinus Iberis Condiderit, tolletque iterum rediuiuus Eois Fluctibus. En patrio, en ipsum me nuper agello, Qui tenuis censùs caput, et spes vna tuendae Paupertatis erat, nequicquam iura vocantem, Depulit. Haec ego si tam barbara criminis expers Supplicia expendo: vestro si liba sacellis Annua, et exigui primaeuos ruris honores Vsque tuli; seuate Pios, cohibete Nocentes O Superi: et tale importuno in Diuite poenae Vindicis exemplum venturis prodite saeclis; Humanas vt si vires effraena Potentum, Baccharique impunè ferox audacia spernit; Esse Deos, fandi memores, sciat, atque nefandi. 12. Haud vanae fugere preces: sanctissima caelo Audijt orantem Nemesis, magnoque vocato Concilio virtutum, vna altior ipsa resedit. Pompam addunt solio, maiestatemque sedentis Horrificant famuli coetus, Poena, aspera Poena, Iraque, flammiuomusque Furor, Vindictaque telum Ingens, sanguinem, horrendum, exitiale coruscans. Parte aliâ sanctum Praui discrimen, et Aequi, Et Leges, et Iura, et non superabile votis Reginae Arbitrium, si quando, immanibus ausis Irritata, velit deiecto fulmine terras Concutere, et totum impleri terroribus Orbem. Tali igitur mediam hinc, atque hinc vallante coronâ, Vltrix Diua loqui solio sic infit ab alto. 13. Certa quidem nullos tandem vindicta Nocentes Praeterit: et iustas soluunt Acheronte sub imo, In terris quae dira videt sol crimina, poenas. Sed tardum, manes et fata nouissima semper Expectare. Diu felix, vltore remoto, Spargitur in Plures facinus: exemplaque fiunt, Quae fuerant delicta. Erebi illaetabile regnum, Sulphureosque lacus, immotaque iura ferentes Corpore defunctis Rhadamanthon, et Aeacon vmbris Vix non iam pueri explodunt. Pars vana putare Nomina, compositosque metus; pars, credita quamvis, Sera tamen, penitùsque oculis imperuia fata Despicere. Ergo sciant moniti, non vsque sub Orcum Differri meritos ad posthuma funera manes: Nec Superis alium Phlegetonta deesse, nouasque, Digtna vel ante rogum sceleri quae praemia reddant, Viuentûm Furias. Iuuat id monstrare Pelasgi Diuitis exemplo: cuius teterrima nullos Aut homines timet, aut credit vecordia Diuos. Nominis indicium furor est: Andremona nostis. Mentiar, ex vobis si quam violare nefandis Abstinuit scelerum conatibus. Impia facta Praesenti luat exitio. Vos pendite causam, Supplicijque modum, et dignum sancite piamen. 14. Dixerat: et vario Comites rumore fremebant: Sunt, trifido quibus igne placet, caelique ruinâ Inuisum properata caput sub tartara trudi. Haec velit, abruptâ mersum tellure, necemque Sortiri, tumulumque simul; velit Altera, captum Sensibus, ac membris, longâ sub morte relinqui, Seminecis miserum vitae, spiransque sepulcrum: Ast Aliae, humani ceu nil sub pectore gessit; Humanae censent spoliandum munere formae, Mutandumque lupo, rabidae vel imagine tigris. 15. Nutat in oppositas anceps sententia partes: Astraeae donec fandi locus. Aequa, sorores, Illa refert, sceleri decrêstis fata: nec vllum Supplicij tam triste genus, quin perfidus Hostis Iure ferat. Sedenim, veluti contraria morbo Quae mage pharmaca sunt, ea soles cura Medentûm Deligìt auxilio; recti sic ipsa putârim Iudicis officium, furijs ausisque Nocentûm Indole pugnantes aduersâ indicere poenas. Contemptrix hominum, Superûmque audacia primus Quando igitur scelerum fons est, Andremona nostris Quae dignum fecere odijs; aptissima culpae Huîc fuerit vindicta, Deos, hominesque timere. Lymphatus mentem pauor impleat. Vndique laruae, Vndique monstrificae assiliant formidinis ora. Nec requies: sese ipse, suamque exhorreat vmbram. Tormentum ferale, atrox, lethique perennis Effigies, letho nimiùm quàm durior ipso. Sic iustum: timeat, quantùm fuit ante timori. 16. Hac Astraea tenus. Dictis ex ordine cunctae Assensere Deae. Malesani crimina fastùs Ocyùs immisso tremebunda in pectora Sontis, Stat punire Metu. Hunc igitur, tellure sub altâ, Quae, penitùs lactitantem, iniuncta ad munera ducat, Mittitur aerio praepes Audacia cursu. Illa viam celerans, gelidis conterminus astris Caucasus aeternae patitur quà frigora brumae, Rupibus excisam medijs, vastoque cauati Per gremium montis fugientem introrsus hiatu, Speluncam immanem, malesani tecta Timoris, Insolitâ vix non trepidans formidine, vix non Immemor ipsa Sui, tenet. Occurrere sub ipsum Vestibulum horrendae facies, Lethumque, Laborque, Et Morbi exangues, et Bella rigentia ferro, Sphingesque, Harpyiaeque, et terni Cerberus oris, Hydraque monstrorum legio, nullique videndum Bis caput naguicomae Phorcynidos, et tua, Vesui, Bellerophonteus simulans incendia terror, Cumque satis vdâ Iunone Bimembribus, in se Diuisi toties numerosum Aegaeonis agmen: Quidquid et implacidum, violens, ferale, tremendum Vel subeunt; vel caecâ homines formidine fingunt. 17. Haec circùm funesta cohors. Nigrantis Auerni Ostia saeua putes: nisi quòd cupientibus illò Vsque patens descensus; opaca hìc limina triplex Conserit, ingressumque vetat solido aere rigentûm Valuarum series: totidem quas insuper altae Praecingunt fossae, aeterno et munimine firmat Vis immensa catenarum, atque ad singula ducti Ostia septeni ferrato robore vectes. Non illos obices, et inexuperabilè vallum Terrigenûm vis vlla queat perrumpere: non, si Mille operi insudent acies, non, si noua tentet Trinacrius moliri opifex miracula. Pulsus Retro aries, retro catapultae, et ahenea Martis Fulmina, tentato nequicquam poste, redirent. Ipsa etiam tormenta poli, horrendoque ruentes Cum sonitu aetherei furias eluserit ignis Septorum rigor indomitus. Nec spes super vlla In Domino, qui claustra volens immota relaxet. Quin adeo, seu fortè Noti violentior aura Infremuit syluis; alius seu proxima circùm Auditus fragor; hostiles, sibi pessimus augur, Insidias metuens, trepidos ad limina gressus Corripit, exploratque vigil, num cardinis vsquam Mota fides: vitium paries num traxerit: ecquid Adducti chalybum nexus, côagmentaque gerri Pressa: suis vecres loculis num firmiter apti. Mox, neque perspectis securior omnibus, imam Rupis in abruptae noctem, extremumque barathrum Mergitur. Hìc illum assidui Pallorque, Tremorque Circumstant: macie prior, illuvieque peresus, Luridus, exanguis, quales, dum caeca silet nox, Ferales memorant bustis erumpere laruas; Inualidis Alter neruis, fluidâque vacillans Membrorum compage, et dentes dentibus vsque Incutiens, lugubrè sonat, cordique perennes, Nec laetas choreas angusto in pectore mandat. 18. Frustra igitur pulsis foribus, dominoque vocato, Irrita consilij, munito a limine retro Vertisset, pudibunda, suos Audacia gressus: Id nisi prospiciens olli Rhamnusia virgam, Caelestem virgam, cui nulla repagula, nulli Non pateant obices, munus fatale, dedisset. Hoc vbi inaccessos pepulit gestamine postes; Ilicet, immensi chalybis compage solutâ, Horrisonae cessere fores. Audacia nigrum Irrumpit chaos, atque imis latitare sub vmbris Semîanimem cernit defectâ mente Timorem. Tum Nemesis mandata refert, animosque trementi Adîjcit. Ille, diu cunctatus, colligeret se Donec, et exhausto redijsset spiritus ori, Plurima causari primò: iam longa viarum, Iam dubios casus, fluxasque obtendere vires: Caelicolûm tandem imperijs vrgentibus actus, Cum Sociâ (neque enim fido, incomitatus, ab antro Transuersum digitum, latumve erepserit vnguem) Progreditur: vel sic tamen omnia circumspectans, Anxius, attonito similis, minimumque crepantis Ad folij tremebunda inhibens vestigia murmur: Concubiâ donec visae iam nocte Mycenae, Quaesitasque tenent sopiti Andremonis aedes. 19. Nec mora, laxatos impactae verbere virgae Quin subeant aditus. Sedenim, stridentia torquens Pondera, dum foribus cardo responsat ahenis; Exciti strepitu (sic o Capitolia quondam Seruassent: niuei meritum non anseris esset Iuppiter incolumis) baubatibus atria saeuis, Et trepidam circùm noctem impleuere Molossi. Idque satis: medijs extemplo territus amens Liminibus longè Timor absilit, actaque retro Praecipiti dat terga fugae. Mandata Deorum, Andremon, Nemesis, turbato pectore cuncta Protinus effluxere: ruit: totumque remensus Esset iter, ni fida comes, se perdere blandos Vt vidit monitus, validae conamine dextrae Nequicquam refugum arripiens stertentis in ipsa Diuitis obtorto misisset stragula collo. Hìc tandem, ad scopulum ceu naufragus, haesit, et altè Extructo immersum penitûs se condidit ostro: Quique solet dubijs rebus mos esse pauentûm, Fortiter arripiant vt proxima quaeque; cubantem Circumfusus herum complexibus illigat arctis, Inspiratque nocens virus, cordisque vigorem Ebibit, et laruis animum feralibus implet. 20. At miser, accepto penitùs sub viscera saeuo Hospite, Lethaei Andremon mala Nubila somni Excutit, et monstris grauidus, Quae dira quietem, Secum ait, attonitae rapiunt ludibria menti? Nempe duos, vultu pariter, gladijsque timendos, Irrupisse fores, mediâque impunè videbam Latrones errare domo. Num lusit inanis Sopitum species? An habent quoque somnia pondus? Credo equidem. Nam saepe Deos immittere mentem Vaticinam de nocte homini, venturaque, dicunt, Multa per obscuri nebulas depingere somni. Res igitur non ficta: domi certissimus hostis; Poscimur insidijs: ipsumque cubile iacentis, Dum loquor, armatâ vigiles indagine claudunt Grassatorum acies. Quid, si feralia tela Immergant iugulo, stratisque repente supinum Confodiant? Facient certè. Cur tempora perdo? Cur spatium scelere dono? Nec plura, toroque Exilit: et raptim puluinos, stragula, sellas Prae se conglomerans, primos munimen ad ictus, (Nam tergo auxilium paries) clamoribus altis Euigilare iubet Famulos. Turbata repente Erigitur domus: attoniti properare ministri Cum facibus: Quid triste? Noui quae causa tumultùs? Pro se quisque rogant. Ille autem, O stigmate digna, Toruus ait, capita, et venalis spuma catastae, Siccine nulla Mei ratio? Sic resque, domusque Proditur? En, vino saturi dum pectora, totis Ebria ructatis segnes obliuia venis, Per tacitas (adeo crimen vigilantius) vmbras Incustoditis subiere penatibus hostes. Furtiuo (neque somnus erat) per limina sensi Ire gradu. Non sic aliàs impunè feretis. Nunc illud, mora nulla, latus perquirite, vestram Quique vicem subeant, plectendos sistite fures: Illic haud dubiè latitant. Paretur: et omnes Extemplo, semel, atque iterum custodia solers Euoluit capsas, loculos, armaria. Nusquam Indicium furis. Neque sic tamen aegra remisit Formido trepidantis heri. Iuuat vndique totam Excussisse domum. Fido latus agmine septus, Singula rimatur conclauia, protinus ipsis A foribus clamans, Nunc nunc intendite curas. Huc scelerata fugam vertit manus: hìc, velut altâ Mersus humo coluber, vacuique foramine faxim, Triste fouet virus. Teneo vos, improba Caci Semina, lucifugae Volucres, Phineia monstra. Siccine compilare meam rem, vindice nullo, Posse rati? Iustas soluetis denique poenas. Aduenit, qui vestra, dies, simul omnia furta Expiet. In medium deuota erumpite morti Victima. Iactantem nequicquam talia rident A tergo Famuli, prorumpentesque cachinnos Oppositis arctè ad spitamina naris aduncae Vix cohibent dextris: vel dissimulare coactis Sternutamentis, ementitaeque laborant Ingenio tussis. Tandem, post omnia frustra Explorata, torum repetit. Iamque otia tectis Reddita: composito iam murmure, languida rursus Nox siluit. Nullam miseri sed pectora noctem, Tunc etiam arcano penitùs resonante tumultu, Accipiunt. Dulci conatur lumina somno Declinare: negant curae. Vix prima resedit; Altera iamque noui surgit terroris imago. Non secus, ac vasto cum turbidus Atlanteo Seu Boreas, seu nimbisoni furor incidit Euri; Rupta quies pelagi: bella, horrida bella minantur Littoribus rapido exciti molimine fluctus, Instaurantque nouas acies, semper priorem Excipit alter, et alter: hic imâ effusus arenâ Aestuat; ille minax abrupto vertice pendet, Et similes iamiam pronus descendit in ictus: Centum alij, centumque à tergo immania voluunt Murmura. Spumifero concussae verbere cautes Horrendùm ingemuere, tremitque exterrita tellus. 21. Esto, ait, expulsi migrarint aedibus hostes: Num vacui tamen? An vacuas liquere? Quid? Illam Si tulerint, auri pretioso pondere farctam In stabulo quam defodi, male prouidus, ollam? Heu timeo. Non hìc seruis confidere tutum, Non soboli, non vxori. Me haec munera poscunt. Haud mora: consurgit tacitus, raptoque ligone Suspectam resupinat humum: mox, credita nactus Pignora, ter, quater enumerat, notisque recondit Altiùs infodiens latebris: iamque omnia salua Esse putat; caecis animi iam fluctibus actus, Nescit quid trepidet, trepidat tamen omnia. Vix se Proripuit stabulo abscedens, subitusque reuertit: Nec modus, aut requies, motae vestigia terrae Calcato delere solo. Quò cautiùs omnes Nititur insani causas remouere timoris; Hòc plures, pluresque in pectore colligit, augens Anxiferam, nimià dum discussisse laborat Anxietate, luem. Iam conscia rastra, lucernam Iam testem (Quid multa?) ipsum iam se timet, auri Ne quà defossi indicium, sibi perfidus, edat. 22. Interea pulsis rediuiuo sole tenebris, Post vigiles noctis curas, haud laetior aegro Lux oritur: qua cogendi pars rite senatùs Esse iubebatur, mulctae vel nomine certum Pendere (sic patrijs prouisum legibus) aurum. Ire parat: sed, multa timens, priùs omina linguis Ex auium, pennisque notat: num garrula cornix, Parrave, num laeuo Mauortius aethere picus. Cuncta fauent, vnum trepidi modò pectoris absit Augurium. Cornix illic, funestaque parra, Noctuaque, et bubo, et dirae genus omne Volucris Funereo tristes alternant gutture cantus. Ecce autem Tyrio fulgentia vellere, contra Lampadis aethereae radios, vmbracula serui Extulerant. Acri spectans hos turgidus irâ, Quò mihi tam vani, stolidissima pectora, clamat, Tegminis auxilium? nempe hoc imbellis Arachnes Aerium vellus, Tyria haec nubecula frontem Munierit, patulis vbi fors rimosa fenestris Vasa cadant, nimio vel tegula cesserit Austro. Vsque adeo solis antêhac didicisse negatum; Vel nihil et gnaris curae est, quot fata supernè Immineant? Quid? si fuluus Iovis armiger, alto Rapta ferens caelo testudinis ossea terga, Vnguibus e curuis subiecta in tempora durum Excutiat pondus? Tali an non Aeschylus ictu (a) (a) Plin. lib. 10. Hist. Nat. cap. 3. et Val. Max. lib. 9. cap. 12. Aeschylus Actaei iubar immortale cothurni, Ac scenae decus occubuit? Pro diuite velo Ocyùs immensum clypei septemplicis orbem, Tergoribus taurorum, insutoque aere rigentem, Desuper ambiguos contra praetendite casus. Ne multis morer; allato sub tegmine, vulgi Non sine mirantis risu, varioque susurro, Egreditur: necnon munimine tectus eodem, Post decisa, domum, Patriae consultam, reuertit. 23. Iamque dies, medium curru permensus olympum, Tempestiuam epulis tulerat genialibus horam, Suadebatque toros conscendere. Plurima secum Ille diu versans (metuit quippe atra venena, Quale suo, ignarus, lateat sub pectore virus) Antidoti demum exhausto septunce, Quid istae In medio Volucres? interrogat: vtque coturnix Reddita; An ex nihilo fuerat, quod praescius, inquit, Extimui? Quem nempe fugit, genus hocce Volantûm Lethifero solitum veratri semine pasci? (b) (b) Plin. lib. 10. Histor. Nat. cap. 23. et Lucr. lib. 4. An non insidias teneo? Si dê inde vel vmbram Alitis infandae noster tepefecerit ignis; Vos ego. Sed pisces iam ponite. Tuberis inter Continuò tenues lamnas, croceumque liquamen, Ingenti recubans muraena paropside fertur. Quam simul aspexit, sublatâ percutit amens Fulcra tori palmâ, Quodnam hoc (Proh sydera?) fatum? Vociferans. Serui infando me perdere letho, Per Superos, manes et iurauere per imos. En qualem, post mortiferas, inferre, Volucres, Cognatum nigris piscem serpentibus ausi. (c) (c) Plin. lib. 32. Histor. Nat. cap. 2. Quid superest, ipsos posthac nisi lancibus addant Vt virides colubros, et cum bufone cerastas, Squamigerique Afro quod littore cunque veneni Voluitur? At meritas dabis, opsonator inique, Tu mihi tu tergo poenas. Nudate scelestum Protinus, inque humeris tercentum frangite virgas. Sic miser in Famulos saeuit: sic caeditur ipse, Attonitum surdo pectus laniante flagello. Nam neque iam reliqui gustùs secura voluptas. Fel rhombus, fel dama sapit: vindemia Cretae, Et Mitylenaei damnatur palmitis humor. Omnia viroso absinthi medicamine saeuus Confundit timor, in pateris spumare cicutas, Mortiferumque tegi crustis fallacibus hamum Vsque monens. Quid agat? Cupido nunc admouet ori; Admotas refugo nunc ore auertitur escas: Fortior en hausit; iam damnat, et expuit haustas. Nec satis id: mensis, morbo gliscente, repulsis, Sepositas celer in latebras se proripit, et, quae Cunctabunda fames aegro vix frustula ventri Crediderat, mersis ea protinus omnia fauces In medias digitis, sudans, miserèque laborans, Exitiale velut virus, prorumpere certat. 24. Cetera quid memorem? Loricę vt pondere vasto, Ipse sibi, fictos hostes dum somniat, hostis verior, inualidos nunquam non frangeret artus? Vt nullum, veterem quamvis notumque sodalem, Ni priùs excussum tunicas, ni prorsus inermum, In sua deduxi sineret penetralia? Caecis Auditum quoties arcanae noctis in vmbris, Immanem ceu Sphinga, vel horrisonas Harpyias, Horruit infelix culicem? Quàm saepe relictis Turbidus exiluit Stratis: illapsa rapaci Materiae tacitum ne fòrs scintilla foueret Exitium: bis, terque manu Babylonia vela Concutiens, necnon omnes hinc, inde sagaci Nare trahens auras: num qua de parte timendus Furtim grassantis se proderet halitus ignis? 25. Tristibus his animi stimulis noctesque, diesque Saucius, impatiens somni, neque prouidus escę, Ducebat letho quouis crudelius aeuum, Hoc felix, miserum haud longè quòd duxerit aeuum. Cum nullas etenim, fraudis plena omnia fingens, Auderet trepidis epulas contingere labris, Praeter poma, suâ ramis quae pendula carpsêt Ipse manu; consueta legit dum pabula, putre Arboreo malum de vertice (neuerat aequa Sic Lachesis) medio miseri nil tale verentis Illapsum capiti est. Plumbo Balearis habenae Ille, vel excusso frendetis turbine saxi Tempora dissiluisse ratus, spirabilis aurae Vix tantum, vocisque habuit, qua diceret, Eheu. Mox praeclusâ animâ, nimio praecordia circùm Se densante gelu, et venas arctante pauore, Corruit exanimum deserto in gramine pondus. At Socij, Iustis patrio de more peractis, Funereum tali signarunt carmine saxum. Hìc situs Andremon. Animam qui sustulit, ossa Implet adhuc timor. Armatus, discede viator: Ne subitò vacuâ trepidus cinis auolet vrnâ. 26. Rara quidem, fateor, tam diri exempla timoris: Num paucos tamen inuenias, quêia peruigil angor Vsque lacessentûm nullam sub corde relinquit Curarum requiem: assiduis quin morsibus ipsum Extenuat, minuitque, animi per vulnera, corpus? Dum varios vitae casus, nunc tristè minantis Tabem improuisam morbi; nunc mercibus Indis Aduersas hyemes, aduersos frugibus aestus; Nunc alia attoniti, secum discrimina voluunt: Iamque adeo subijsse putes. Proh nescia gaudî Pectora! Iucundis proh rebus semper iniqua Mens hominum! Sic ergo parùm praesentia vexant Nos Mala? Cara domi vsque adeo est annona dolorum, Vt procul ambiguas lugendi quaerere causas, Inuitisque iuuet lacrymas praesumere Diuis? Quae miseris aevi talis speranda voluptas? Funestae quis amor lucis? Finire laborem Non semel, et propero fungi, dum simplice, letho Sit satiùs, quàm perpetuo tabescere luctu, Totque subire, fluunt vitae quot tempor, mortes? 27. Et verò prae visa homines si damna, timendo, Effugerent, aliquâ vel demum parte leuarent; Non penitùs causae timor et rationis egeret. Nunc crucient sese, et gemitu praecordia rumpant, Si libet; haud tamen efficient, ne siue proteruus Mercibus Eois Boreas; siue aspera sulcis Inuideat grando: vnumque hoc vesana Futuri Anxietas lucrum metuentibus afferet, vt sint Bis miseri, et tantò plorent sua longiùs; aegris Plùs quantò properant animis praeuertere fata. 28. Adde, quòd imprudens venturi temporis augu Saepe fuit timor, et quamplurima fingere gaudet, Nec caelo decreta, nec vllis debita causis. Quae tibi sollicito quid tandem pectoris aestu Voluere profuerit; nisi, somnia vana trementem Vt certus dolor, et praesens aerumna fatiget? Nonne vides, speculâ aerij qui montis ab altâ, Nubibus admotae vel summo è vertice turris Despiciunt vasti praeceps immane Profundi, Offundente metu nebulas, plerunque labare Gressibus, et, vis nulla licet concurrat, ad imum Saepe sui solâ capitis vertigine volui? Hoc trepidae mentis specimen: sic illa ruinas Sponte facit, quas facturam se finxit, et ipso, Abstineant vt fata manum, turbante pauore, In formidatos detruditur anxia luctus. 29. Denique pro certo statuendum, plurima, tristi Qua nos saepe metu, rerum discrimina, versant, Plus praesumpta animo expectataque laedere, sensu Quàm coram praecepta: Malis et mitiùs ipsis, Instantûm quàm prouisu specieque Malorum, Torqueri mortale genus. Seu dissita fingit Quòd veris maiora timor; seu tota refusi In longam seriem momentaque plura doloris Concipitur pariter quòd Summa: nec ille, nocendi Saevitiâ modò, ceu vehemens incumbere; tractu Sed spatij quoque, ceu lentus superesse, fatigat: Multiplicemque sui turbam, numerumque sequentem Colligit, et, toties geminus, violentiùs vrget. 30. Quae ne, luminibus crassi minùs obuia vulgi, Te pariter ratio Veri frustretur inanem; Sic habeas, longum, quo res protenditur, aeuum Illius haud proprijs vim, per se, viribus vllam Addere: nec, si quid duret prolixiùs, vno Maius idem titulo spatij maioris habendum. Cum series etenim cursusque volubilis aeui Per momenta fluat, sibi succedentia, seque Ordine perpetuo fugere, et propellere nata; Illius exactae partes, partesque futurae Quàm nihil in praesens sunt; tam praesentia nullo Adiectu cumulant: veluti, qui crastinus, alueûm, Seu Rhodani implêrit, flaui seu Tybridis humor Praesentûm fluidam nil molem extollit aquarum: Nec, quia deîn ripis laticum par Summa recenti Adueniet censu; bis tantò plenior amnis Nunc ideo fluit, aut tantò deîn plenior ibit. Nempe quòd vndae vndas fugiuntque fugantque vicissim: Nec simul aut hodie venturus littora gurges Alluit; aut praesens, illo subeunte, manebit. Ergo, diu quamvis teneat, rabiemque malignam Protrahat in seros, qui nunc dolor ingruit, annos; Longior ille quidem, sed non violentior aequè Hinc fuerit: neque re verâ te immitiùs anget, Vsque nouus fodiens, iterumque, iterumque renascens; In primo quàm si penitùs vanesceret ortu. Singula nam vitam ceu per momenta minutim Carpimus; haec eadem sic per momenta dolemus. Et veluti lex aeterna, atque immobilis ordo Naturae haud patitur momenta subinde futuris Vlla simul iungi praesentia; sic neque luctus Praesens cum luctu potis est, qui deinde sequetur, Constitui, atque adeo augeri intendique per illum. 31. En tibi iam praui ingenium crudele Timoris: Ille simul totam, longo quae extenditur aeui Limite, vim sortis meditans, vnoque remiscens Intra animum cumulo, cunctos quoque colligit vnum In cumulum, nulloque pati non tempore cogit, Paulatim subiens quos aduehet, illa, dolores. Quantò igitur Tyberis flueret torrentior, omnis Vndarum si diluuies, quae perpete fluxu Succedunt alijs aliae, totiesque relinquunt, Et toties replent aluêum, glomerata coiret; Tantò saeuior est, vrgetque immaniùs angor, Quem cumulat mens aegra sibi, ventura pauendo Dum Mala, processus longos momentaque cladis Intra se pariter complectitur omnia, vero, Percipient quem mox animus sensusque, dolore, Externâ cum lege eadem iam fata subibunt, Per minimas aeui sensim accedentia partes. 32. Barbare, crudelis, tortorum summe, nec vllos Ingeni mites non asperiore tyrannos Effecture Timor, quae te tam dira tulere Semina? Qui Eumenidum thalami, et Cocytia stagna Tantam Orbi peperere lucem? Miseratus acerbas Res hominum, bene supremus Rectorque Paterque Cauerat, vt Mala viuacis metuenda senectae Pensarent leuitate moram, grauioraque rursus Exiguo nimias arctarent limite vires. Hinc adeo vanis se sanguinolenta tyrannorum Vrgebat stimulis rabies: laniare nequiret Cum penitùs, quos extremae deuouerat irae; Quin subitò poenis absolueret, et cruciatus Hòc breuior, quò vis cruciandi immanior esset. Quam nullus Phalaris tamen, aut Mezentius vnquam Inuenere, diu pariter, summèque nocendi Ingenij funesta tui vis repperit artem. Vltima quippe Malorum eademque breuissima longè Protrahis, anticipans: quae verò haud robore; tractu Sed spatij numeroque valent, ea viribus auges Immodicis, tristes annos, grauiumque dolendam Lustrorum glomerans momenta in singula turbam. Vt, velut immensi supremus temporis author, Per se se in se seque manens, vitam simul omnem Colligit, aeternùm qua felicissimus, aeui Quolibet humani spatio complexus, in vnum Cunctaque concilians actum sua gaudia, vastos Saeclorum per circuitus porrecta: nec illi Hora sequens quidquam fructùs vitaeque beatae Aut rapit, aut cumulat; sic totam nos quoque (quantùm Diuinis humana licet componere) vitae Summam infelicis nullâ non illius horâ Ducamus, puncto quocunque volubilis aeui Complexi, quosvis aeuum feret omne, quibusque Dicemur miseri longo dein tempore, luctus. 33. Ergo procul positos, si què sua gaudia tangunt, Ante diem stultâ gemitus accersere curâ. Ne properet: quin sollicitae formidinis atras, His se conueniens rationibus, arceat vmbras. Quid trepido? Cur laeua sibi mens displicet? Vnde Nubilus hic animi maeror? Quod vulnus adactum? Quaeve premit durae miserum violentia sortis? Num subuersa domus? Capitis num dicere causam Cogor? Iniqua valetudo? An deformis egestas Sollicitat? Nil tale. Domi res tuta: per omnes Alta quies leges: synceri corporis artus, Sustentatque suus venas vigor: omnia praesto, Naturae varios quae vita requirit ad vsus, Commoda: delicijs etiam non pauca supersunt. Quin igitur fruor, vt laetus conuiua, paratis? 34. At res ambiguae: nudum latus: vndique terror, Infestaeque vices. Quid? Longo parta labore Si male propitiâ decrescat Summa Lauernâ Nominis egregium liuor subducat honorem, Patris ab amplexu sobolem Libitina reuellat, Nec mihi parcatur misero, sed forfice crudâ Sors eadem Nati primos, mediosque Parentis Praecipiat, damnetque rogis feralibus annos? Quot subitis heu vita Malis obnoxia, nullae Quae valeant hominum curae, aut defendere vires? Esto: sed an certis Parcarum haec condita Fusis? An plenum, quaecunque licet contingere, fati Pondus habent? Nemo vatum mihi rite negauit Euentura: sed et nemo euentura recepit. Cur igitur, quae nulla dies fòrs vexerit, omni Anxius opperiar? Dubij cur alea casùs Attonitam certo defigat vulnere mentem? Scilicet augurijs nunquam me talibus ante Illusum memini? Quoties mihi tristia falsus Praeciui vates? Quoties dira omina, versis In melius mox auspicijs clusa, meosque, Expertus vanos, risi mecum ipse timores? 35. Fac tamen, ex vero timeam, quae praescia longè Mens canit; haud lacrymis ideo sua tempora deêrunt: Vulnera sat misero praesentia flere vacabit. An serus, qui tunc fodiet Vitalia, maeror; Cessanti vt stimulos iuuet addere? Sortis acerbos Haud lenit formido, eriam plùs asperat ictus. Cur Mala fortuitis iunxisse vltronea damnis, Bis tantùm doliturus, amem? Cur, mitia quando Parcunt fata, mihi non parcam, saeuior ipse? Cur, quia cras subeunâ infelix clade futurus; Nunc quoque ne non sim, metuo? Quin, crastina quantò Lux infesta magis; tantò propensiùs aequum est Indulgere Bonis praesentibus: altera saltem Temporis alterius lacrymas vt tempora pensent, Et Bona venturos redimant hodierna dolores. 36. Talibus, ò, qui consilijs absentia victor Praedomuisse Mala, et venturae sortis iniquos Disceret exarmare metus, quantam ilicet vno Curarum sibi materiem praecideret ictu? Quae subitò lacrymis faceret compendia? Certè, Humanum quae fata genus praesentia vexant, Exiguis circumscribi plerumnque videmus Finibus, et vitae haud nimiam sibi poscere partem: Praeterea socias vix vnquam in praelia vires Iungere: quin potiùs diuisim singula, nunc haec, Alterno nunc illa gradu succedere. Quae si Turbidus vsque sibi in densam glomerata phalangem Obijciat Timor; assiduis iam nulla vacabit Fletibus hora: quies aderit iam nulla dolendi: Cunctaque mens nullo non tempore fata gregatim Perferet, in totum quae Numinis aequa voluntas, Per certas subeunda vices, dispertijt aeuum. 37. Heu Pyrrhae genus infelix, dum talibus vltro Se minuit curis! Et adhuc intendere litem Naturae, Sortique vacat: ceu mellis auari Ieiunâ vix irrorent dulcedine, mergunt Deucalioneo absinthi quam gurgite, vitam? In vos haec, meriti, conuertite iurgia, vosmet Hoc potiùs, si quis pudor est, incessite questu. Inuidiâ Natura vacat; Sors criminis expers. Quàm laetos agitare dies vtriusque liceret Muneribus, sua rite animus modò carpere nosset Gaudia? Sed vestrâ vos hanc onerastis, et illam Stultitiâ. Vos Naturae pia dona parentis Perditis, vtendi indociles: vos Aspera Sortis, Ambigui procul in latebris seclusa Futuri, Nescio qua flendi insanâ prurigine, lentos Accelerare gradus, densisque incumbere signis Cogitis: vt pecudum melior iam penè videri Conditio, quas sola mouent praesentia, possit: Quaeque vel instantes casus, certosque dolores Frangere debuerat, dubijs longèque remotis Iam vires geminet, Ratio, spatiumque nocendi. 38. Non tamen haec illò vergunt documenta, futuris Praeparet vt nunquam sese mens prouida fatis Quod, genio indulgens, nimiùmque operatus inerti Desidiae, cecinit blandis Epicurus in hortis. (a) (a) Cic. 3. Tuscul. Curarum nullas inter, nimiasque sequestris Tertius it limes spatijs. Bruta inde vagantur; Hinc hominum vulgus Brutis dementius errat. Tu Medium teneas. Praeuisa vrgere timendo Vulnera, non illis vetui fomenta parare. 39. Quin potiùs dubios vigilem praeuertere casus Te iubeo: leuiùs feriant quò denique, certâ Iam domiti ratione, et, quem prospexeris olim, Tutior excipias, animique paratior ictum. Cernis, vt, aequati licet indulgentia ponti Strauit iter, pronamque vehunt sua flamina classem; Disposita ad varios caeli tamen, ac maris vsus Praeserat armamenta, et clauo sedulus vsque Aduigilet Siculis rector Palinurus in vndis? Non, vbi suspectus tantùm locus, omnia circùm Prospicit, et fido munit rentoria vallo Dux sapiens: medij non tantùm tempore belli, Agmina cum trepidas quatiunt hostilia portas, Excubat armatus miles: vel pace sub altâ Peruigil in speculis muros custodia seruat. Vis procul, infestique metus: nulla arma minantur Perniciem subitam: sed enim, neque posse minari, Tutius. Instantem dum vulneris vnius ictum Effugias; praestat vel non metuenda cauere. Nil ideo armorum ductori foedius inter Bellica, dicebat Fabius, discrimina, quâm si, (b) (b) Sen. lib. 2. de ira cap. 31. Non expectato deprensus ab hoste, recepti Inuidiam studeat crimenque auertere damni, Fraude repentinâ et caeco se turbine Martis Oppressum memorans. Hoc tu, vanissime, culpam Praesidio tueare? Haud nomine certiùs vllo Argueres. Totam haec, si nescis, causa Malorum Detrahit inuidiam Fortunae, vnumque nocentem Te peragit. Poteras censeri, haec abforet, insons. Se totam tibi, cum signis, legionibus, armis, Patria commisit: fers tecum publica gentis Votaque, fortunasque: et tanto in cardine rerum Est aliquid, quod securum immemoremque pericli Praetereat? Fraus implicuit nil tale verentem? Implicuit meritò. Nam cur, contingere quidquid Fas foret, haud animo veritus? Quid luce volutas Consilij? Quaenam vel noctu somnia cernis? Ambiguum si Martem agitans non omnibus horis Furta inimica, dolos, caecamque vnde vnde times vim? Haec Ducibus Fabius: sed non minùs haec sua cuîque Ingeminat Ratio. Bellum, irreparabile bellum Prae manibus: saeui circumstant vndique casus Nulla fides rerum. Quid tu? Cum cominus hostis Irruerit, laterique auidum iam iam imprimet ensem; Loricam circumspicies? Ni pugna paratum Inueniat; sternere miser, flebisque sub ipsam Plùs pauidus tantò medij certaminis horam; Ante tubas quantò fueras securior. Omnis Improuisa Mali species violentiùs vrget, Magnaque vis subitis est casibus. Ipse tumultu In trepido Sapiens, cui peruigil vsque Futuri est In speculis animus, qui sedulus omnia secum Disposuit, vix non titubat, componere gressum Vix meminit pugnantis, et arma obuertere contra Fortunam: nedum, qui nulla parauerit ante Arma, locum teneat. Sententia Socratis aptè Huc facit: impacto colaphi qui saucius ictu, (a) (a) Sen. lib. 3. de Ira cap. II. Pol miseram vitae legem, nimiùmque molestam! (Rettulit) ignorare homines, quo tempore frontem Expediat fido galeae munimine cingi. Ille ioco questus: sed ego te, propter eandem, Quolibet ire velim galeatum tempore, causam, Tempora quòd galeam sibi deposcentia nescis. 40. Sed iuuat hìc ipsam rationem euertere, casus Qua dubios reputare vetat Gargettius author. Nempe quòd inuisos haec tantùm cura dolores (a) (a) Vide Cic. 3. Tuscul. Anticipet, vanâque animos formidine verset. Pallitur. Inuisos quin veriùs illa dolores Ars minuit, vanâque animos formidine soluit. 41. Nam cur sollicitos, venientibus obuia fatis, Mens sibi congeminet potiùs, quàm leniat aestus? Aduersis num signa palàm contraria signis Si moueat, grauiùs turbabit pectora, quàm si Occultus subitâ à tergo vi irruperit hostis? Maior ab ignotis semper metus. Humida terras, Aspice, nigranti cum nox inuoluit amictu, Eripuitque oculis Mundum, et discrimina Mundo Luce quid extinctâ, caeco quid tristius Orbe? Esto, nihil visu implacidum, nusquam horrida sese Obijciat certae species formidinis: ipsum Ipsum animos grauiùs, metuenda haud cernere, turbat: Saeuaque adesse pauor, quia nil videt, omnia credit. Haud aliter squalente chao, et deformibus vmbris Mersit vbi trepidam sua nox, inscitia, mentem; Acrior hòc, quia caecus agit praecordia terror. Nil non horrificum: tanta est mensura timendi: Fortunae vis quanta. Innubi sydere Verum, Fac, radiet, parui Verum sol vnicus Orbis; Omnia iam syncera: suus color, et sua versis Rebus adest facies. Simul atrae nubila noctis Diffugere; metus simul aufugistis inanes. 42. Tuque adeo expertus, Macedo. Languentibus astris, Fatorum grauidam roseo Tithonia coniux Extulerat temone diem, qua, iudice ferro, (b) (b) Vide Curt. lib. 4. Lis ingens dirimenda, Asiam, Europamne maneret Imperij decus, et Mundi foret vltra subacti, Persepolis, an Pella caput. Iam barbara pugnam Agmina discordi circùm clamore fremebant: Prouectum iam Mane polo. Certaminis ille Immemor interea, sub diuite conopeo, Securam toto proflabat pectore noctem. Vix tandem satiata quies: vix cornua mille, Tympanaque extremum sonitu accedentia Martem Excussere toro. Mirantibus inconcussam Tum socijs tanto fati in discrimine mentem, Anne soporiferae succumbere creditis, inquit, Me nocti potuisse priùs, quàam corde sub alto, Quae dubium facerent hinc, atque hinc omnia Martem, Librarim momenta? Vigil mihi cura solutam In vacuos potuit mentem componere somnos: Nec minùs, instanti nunc iam certamine, felix Auspicium facit. Ite alacres: dent classica signum, Et solitas pugnà e mediâ decerpite lauros. 43. En igitur qua primùm animus ratione futuram Exarmet, vigili anteuenit dum pectore, sortem. Scilicet ambiguae nusquam hìc caliginis horror: Plena dies, liquidumque iubar. Quid singula rerum Saeuitiae luctùsque habeant, quoâd laedere possint, Dum nil fata mouent, tranquillo, immotus et ipse, Anticipat visu: rapido ne dêinde sub ictu Iam positus grauiora eadem maioraque veris Concipiat, tenuem culmi Cerealis aristam Instar Achilleae pinùs, instarque tridentis Aequorei trepidans: falsus sibi qualia fingit Plurima, quem seros piguit praenoscere casus. Nempe hic, praecipiti subitò erumpente procellâ, Attonitus, vecors (caeci natura pauoris Semper vt acclinis peioribus, inque tumultu Non satis ambiguo sibi mens improuida constat) Quae capiti prona incumbunt, discrimina peiùs Iam metuit multò, et vanis terroribus auget. 44. Pluribus hinc adeo vulgaria pectora cernas Euentis trepidare, hilarem quae cognita risum Elicerent. Talis iocus ille, exterrita quondam Regalis cruciasse epuli quo gaudia fertur (a) (a) Vide Lamprid. in Vita Heliogab. quem vltimum dicit Antoninorum Caesarum fuisse. (Vsque adeo infandis iocus est saeuire tyrannis) Antoninorum postremus in ordine Caesar. Nempe hilari dum festa natant conuiuia luxu: Mollibus in sertis, nardique liquoribus omnis Dum coma: certantesque hinc Ars, hinc Copia Mundi Vectigalis opes, elementorumque coactas Vndique delictas mensis inferre laborant; Ecce per aduersas media in triclinia portas Horribiles pardi, formidandique leones Irrupere. Metus foribus simul irruit amens, Et tremor, et gelidus circùm praecordia torpor. Versa loci facies: fit mortis arena, theatrum Laetitiae: attonitis labuntur pocula dextris, Immotaeque rigent fauces. Saturanda Ferarum Ingluuies, rapidum funus, viuentia busta Ante oculos: nusquam effugium: subijsse recentes Conuiuas, aliamque famem: se pabula: iamque Armenijs laceros conuelli dentibus artus, Iam Libycos haerere putant ceruicibus vngues. Heu trepidae frustra mentes, ignaraque Veri Pectora! Cum vulsis à stirpe molaribus armis Dedocti saeuire, emollitique resectis Vnguibus, innocuas iras pardique, leonesque Adueherent, solo fremitu, rictuque minaci Terribiles laruae, et vani simulacra furoris. 45. Hac etiam Veri ignarâ e caligine caecus Non semel ille oritur terror, quem prisca Vetustas Panicon authoris Panos de nomine dixit, Attonitas vrbes, vulgique trementia corda Saepe repentinis rumoribus externantem. Qualis in armiferâ Rheni statione Quiritûm Implicuit turmas, vinclis cum fortè solutis, (a) (a) Tacit. lib. I. Annal. cap. 66. Bellicus effuso praeter tentoria cursu Diffugeret sonipes. Rumor nam diditur, hostem Arminium castris irrumpere. Cuncta pauore Ilicet insano turbata euersaque: Nulli Vis, animus, ratio consistere: fit fuga: portis Agmina densantur: socijs terroribus addit Quisque suos: suus, et coniunctim publicus omnes Praecipitat furor: impulsi, vrgentesque vicissim Immani cumulo exuperant, ipsisque refringunt Pectoribus vallum. Vis nulla inhibere ruentes: Nequicquam reuocant, nequicquam iurgia miscent Imperiis, monitisque duces: Vbi pristinus ardor? Vrbis vbi inuictae decus, et Mauortia virtus? En fortes animas, Gradiuigenaeque Quirini Iurandam sobolem, pugnae quos rumor inanis Perculerit. Nam quem fugiant? Cui castra relinquant? Nullum ponè sequi, procul hostes, omnia tuta: Respicerent tantùm. Vix ipso in limine portae Ante pedes proiectus humi Legatus, et ora, Oraque, pectoraque obijciens calcanda, pudore Continuit trepidos. Tantum formidinis addit, Non explorata, et perspecta fideliter esse, Occurrunt subiti quae fòrs discrimina casùs. 46. Nec minùs id causae validum: quôd, tota repente Aggrediens, multò vehementiùs extima quaeque Vis agitet, summae quàm si libamina quaedam Saeuitiae iubeat praecedere, paruaque primò Ad plenum modicis tandem processibus auctum Venerit. Hinc recto naturae maximus Author Foedere constituit, ne frigida protinus ardens Sirius exciperet, vel post se duceret astra. Rite sciens, quam perniciem violentior ille, Et totus simul à summo seu transitus aestu In brumale gelu, seu cano à frigore siccas Mensis in Icarij flammas Viuentibus aegris Adueheret: iussitque ideo per Veris amicas, Autumnique vices lento mansuescere tractu Oppositas tempestates: vt mollior anni Temperies medij mortalia corpora sensim, Progressu tacito, et fallentibus incrementis, Tutiùs extrema ad contraria duceret. Almus Iam velut autumni tepor, et clementia Veris Corpora; sic animos absentûm cura Malorum Praeparat, exiguo felicia tempora iam nunc Alterius quasi permiscens discrimine sortis: Quae nisi parte sui mediâ, lentoque subiret Sic praeuisa gradu; nulli non cernere promptum est, Quàm premeret miseras grauiori pondere mentes. 47. Praeterea, veluti, dum crebriùs aspera versat, Callosam longo paulatim contrahit vsu Duritiem cutis, infestos quae respuat ictus: Vtque ferunt hausto Mithridatem saepe veneno (a) Mart. ep. 77. lib. 5. Vide et Plin. lib. 25. Hist. Nat. cap. 2. Profecisse, sibi ne toxica dira nocerent; Horrida sic animus crebro spectacula visu Dum repetit, positâ sensim formidine, nullas Iam meminit species horrescere: tristia contra Ducit et ipse suum longo sic tempore callum. Nemo minùs rerum metuens, ac plurima quondam Qui timuit. Viden, vt, saeuum cum buccina signum Edidit, et geminas aduersis frontibus infert Mars acies; pugnae imprudens vix arma tremente Sustineat dextrâ tyrunculus, oraque mutet Exangui pallore, et totos horreat artus? At non ille vetus duri Mauortis alumnus, In capulo cui trita manus, seu pectora talis, Seu faciem. Vegeti vultus, immotaque corda, Et serum pugnare. Dies suus ille: suumque Se duci putat ad ludum. Nil dira tonantûm Fulgura tormentorum, et ferri plurimus iber, Nil variae caedes, altoque in sanguine misti Quadrupedesque, virique nouum, lugubre, timendum Obijciunt. Satis haec olim metuisse: suismet Viribus edomuit sese timor, ipsaque demum, Quae pridem fregere animos, discrimina firmant. 48. Postremò, cui bella diu praecognita, nunquam Huic locus, armorum auxilijs opibusque parandis, Defuerit: quae fòrs oblitum, Epicure, fefellit Te ratio, procul à studio sensuque Futuri Dum reuocas animos, doleant ne longiùs, et ne Sepositos miserâ anticipent formidine luctus. Haud dubium, si quis longè impendentia fata, Attonitus, densâ offusi sub nube pauoris, Prospiciat: neque seu veras dignoscat ab vmbris Futilibus species; valido seu pectoris arcem Praeuisos contra insultus munimine firmet: Sed, quaecunque Malorum absens Fortuna minatur, In maius ferat, et visu discriminis ipso Debellatus, inermis, humi procumbat; iniquae Nullum sortis erit tam deses cura leuamen: Quin noua fortuito adijciet momenta dolori, Aeternisque pauentem animum cruciatibus vret. Quam nos propterea (Superi conata secundent) Hellebori Aonij succis, et Apolline toto Funditus aggressi importunam excindere pestem. At si, terrificos longo procul ordine casus, Incertique vices vbi mens prospexerit aeui; Fortibus extemplo monitis ad tristia quaeque Se paret: exquirens, qua demum leniùs arte Exilium, morbos, fallacis crimina fundi, Hostiles ausus, damnosa incendia, letho Praereptam sobolem, tumulatas aequore merces, Caeteraque excipiat fatorum Aduersa; malignas Quis neget hinc minui potiùs, quàm gliscere curas? 49. Non negat Argolicae Philopoemen, vltima dictus Gloria militiae, quem, si quae causa iuberet (a) (a) Vide Plut. in eius Vita. Longinquos tentare ignota per aequora cursus; Ancipitum quoscunque habitus formasque locorum Consuêvisse acri, memorant, percurrere visu: (b) (b) Liu. lib. 35. Tum secum: Quid, si salebroso hoc limite turmas Ducenti subitus se circumfuderit hostis? Illius eggressus, quid, si saucesque recuruae Obsideat vallis? Fac, deijciendus ab illo Aggere sit: campo, fac, disponenda repente Hoc acies. Quinam castris aequissimus inter Haec Abrupta locus? Quo tutior ordine praeter Insidijs natum nemus hoc fallacibus irem? Has igitur crebro secum meditamine curas Ille mouens, tantum ductandi ceperat vsum Agminis, ad belli tantùm profecerat artes; Semper vt in dubios certissima pectora ferret Euentus: neque consilij praesentis egenum Hostilis fraus vlla Virum deprenderet, vlla Sterneret obiecti facies inopina pericli. 50. Magnamini praeclara ducis quę exempla tot inter Assiduos vitae et nobis imitanda labores: Si modò par animis praesumere robur, iniquas Fortunaeque iuuat solidâ vi frangere vires. Siue igitur peregrè errandum; seu cura labantem Coniugio fulcire domum; seu Principis aures Aggredimur votis; aliud pro tempore quidquam Seu placuit tentare operis; ne credula pronos Mens adeo rerum cursus, ventosque ferentes Praecipiat; quin multa simul diuersa, suisque Posse sciat subitò minùs aequa occurrere Coeptis. Nempe, puta, crurifragium, mediosque latrones Longinquum per iter, morosae iurgia Nuptae In thalamo, duras votis à rege repulsas, Et quae plura, nigro versatis pollice Fusis, Immites homini nent infortunia Parcae. Singula tum contra Sophiae praestantibus armis Cingendum, et valido Rationis robore pectus: Vt neque iam velis adspirans aequior aura Plùs nimiò abripiat, fatorum inopina cauentes; Asperior nec mergat, ad omnia rite paratos. 51. Multa quidem Veterum possem documenta referre, Vnde haec in dubios animi constantia casus Proueniat. Longum sed iter: Phoeboque recenti Cursus eget. Fessis nunc respirare Camoenis, Perque tot exhaustos dudum salebrosa viarum Soluere ab emerito liceat temone Iugales.