CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 157797 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/157797.

Nodus 157797 in documento kunic-r-epigr.xml


873. [867.] In senem omnia rerum versa in praedicantem. Krša Omnia versa putas rerum: non frigora brumae Non ver, non messes legibus ire suis, Non animos, quales fuerant, non corpora ut olim Firma hominum, nil non deterius fieri, Inque dies labi ad casum, certamque ruinam, Esse nec a tristi jam procul exitio. Haec sentis? Necdum sentis, non caetera rerum, Sed te mutatum te esse gravi a senio? Nec tam, quae ploras, collapsa et perdita, quam te Jam ruere enervi et corpore et ingenio.