CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 157564 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/157564.

Nodus 157564 in documento kunic-r-epigr.xml


866. [860.] In Varum Latinae linguae expertem et imperitum. Krša Obscurum dicit me Varus, Tuscula rura Dicturus, dixi quod "Juga Telegoni", Dicturus Tibur, "Catilli moenia" dixi; Obscurum at pueri, turba pusilla, negant, Atque docent, Flacci recitato carmine, quae sint Moenia Catilli, quae juga Telegoni.