CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1573065 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1573065.

Nodus 1573065 in documento marul-mar-vir-ill.xml


epilogus

Hic opusculi nostri finis. Pro quo tibi, summe Deus, omnium, quę pie ac iuste fiunt, autori, gratias ago et, ut legentibus ista, quę scripsimus, ad uitę sanctioris institutionem beatitudinemque adipiscendam proficere facias, precor. Tum, siquid in eloquendo peccatum est, ut mihi ignoscas, oro habita fragilitatis imperitięque meę ratione. Quamuis enim facultas mihi defuerit ad rem purius exactiusque explicandam, non me tamen deseruit uoluntas ad seruiendum tibi fidelibusque tuis quam potui officiosius, ut omnes mira uirtutis tuę opera breui uolumine compręhensa in arctumque collecta rememorantes ad te laudandum, te prędicandum magis excitentur atque exardescant. Cuius unius in immensum effusa gloria nec uerbis enarrari nec cogitatione potest compręhendi. Omnis autem conatus noster eo uertitur, ut te, qui infinitus es, super omnia diligendo tecum sine fine uiuamus.