CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1573052 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1573052.

Nodus 1573052 in documento marul-mar-vir-ill.xml


RASIAS

RASIAS, uir nobilis et iam senior, sed tota ętate continentię proposito clarus et clarior adhuc in tuenda erga Deum pietate legeque eius obseruanda, Nicanoris, teterrimi omnium tyranni, minas contempsit neque ullo tormentorum metu cogi potuit, ut suscepto prophanę religionis ritu pollueretur. Ac ne forte, dum ipse torquetur, Dei sui cultus impiis ludibrio esset, uim illorum spontanea morte pręuenit gladioque se feriens de satis arduo loco saucium corpus in pręceps dedit atque adhuc spirans intestina rupto uentre dilapsa proiicit in turbam. Neque oblitus est Deum suum inuocare, uitę ac spiritus dominatorem, ut illa sibi redderet in resurrectione mortuorum in fine futura. Atque ita uita est defunctus. Credendum est non sine diuino instinctu eum in se perimendo sua usum fuisse manu. Alioquin omnibus pręceptum est: Non occidas. Occidit autem hominem etiam is, qui semetipsum perimit.