CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1573030 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1573030.

Nodus 1573030 in documento marul-mar-vir-ill.xml


MACHABEI

MACHABEI septem fratres tam fortes fuere in sustinendis pro lege Dei poenis quam illi Mathatię filii bello strenui duces in pręlio cum hostibus commitendo. Septem erant et, cum suillam edere cogi nequiuissent, iussit rex primogenito linguam amputari, cute caput denudari, manus pedesque pręcidi et sic truncum corpus in sartagine torreri, reliquos quoque in proposito persistentes eodem confici supplicio. Aderat mater spectatrix morientium tam crudeli cęde filiorum, non illos quidem lugens, sed exhortans, ut forti animo cruciatus tolerarent: satius esse multoque pręstabilius Deo non offenso mori quam offenso uiuere; meminerint pręsentium tormentorum malum futuri pręmii bono compensandum; hoc ęternum perpetuumque fore, illud momentaneum breueque esse. Restabat adolescentior filius, qui nequaquam fratrum poenis territus neque regis pollicitationibus motus magno animo exprobrari coepit immanitatem sęuitiamque tyranno et tam minas eius quam blanditias contemptui habere. Rex ira percitus durioribus hunc consumpsit poenis quam quibus sex alios iam occiderat. Mater, quę in tormentis ad patientiam animauerat filios, lęta expirantium exitum spectauit. Et cum postremo loco etiam ipsa torqueretur: Pro lege Dei nostri, inquit, longe mihi melius est mortuos sequi natos quam Deo peccando uitam omnibus mundi deliciis referctam ducere. Quem ego istorum magis mirer, nescio, nisi quod leuius puto ferre tormenta quam in tormentis positos spectare eos, quos genuimus, nobis non dissimiles.