CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1573018 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1573018.

Nodus 1573018 in documento marul-mar-vir-ill.xml


ELEAZARVS

ELEAZARVS, scribarum princeps, cum uidisset Antiochi Epiphanis iussu Iudeos ad gentilium ritum compelli, sabbata non custodiri ac pene neminem esse, qui se Iudeum profiteri auderet - depręhensi sabbatum obseruare igni cremabantur, duę mulieres, quę filios circumciderant, paruulis ad ubera alligatis in pręceps missę sunt - ille tamen intrepidus per supplicia occidi maluit quam contra Legem carnem gustare porcinam. Amici aliam pro ea supponebant suadentes, ut acciperet. Ille autem ne putari quidem uoluit legis diuinę pręuaricator, ne forte credentibus, quod porcinam comedisset, exemplum esset pręuaricationis. Igitur ductus ad supplicium, cum cęderetur, dixit ęquo animo se et dolores et mortem ferre propter Deum et legem ipsius olim Moysi populoque datam.