CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1572999 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572999.

Nodus 1572999 in documento marul-mar-vir-ill.xml


ONIAS

ONIAS pontifex magnus Antiochi regis, cognomento Magni, tempore Hierosolymis erat. Cum autem Symon, de tribu Beniamin, templi prępositus, Apollonium, Tharseę filium, Celesyrię ducem, adiens ad spoliandum Hierosolymitanum ęrarium concitasset idque ille regi retulisset, datum fuit negocium Heliodoro. Qui Hierosolymam ueniens cum exposuisset, cuius rei gratia ab rege missus fuerit, Onias intercessit nefas esse dicens ea per uim intercipi, quę ad sustentationem uiduarum pupillorumque reposita seruarentur. Ediuerso ille regię autoritati atque imperio obsequendum esse asseuerabat. Dies ergo statuta exequendi tam impium regis mandatum ubi affuit, fit in ciuitate tumultus miserandaque trepidatio. In templo ab omnibus pariter Deo supplicatum, uti sacra deposita salua inuiolataque tueri uellet. Tunc ostendit Deus humanas uires frustra aliquid conari ipso aduersante. Etenim Heliodoro cum armatis satellitibus circa ęrarium iussa regis exequente, ecce, apparuit equus cum irato minacique sessore, qui se conuertens calcibus illum afflixit. Mox alii duo equites uisi sunt, qui eundem flagellis cędendo semiuiuum de loco eiecerunt. Prostratus iacebat ille, populus uero gratias agens Deo consolabatur. Porro Onias duram hominis sortem miseratus pro illo hostiam obtulit Deo cum pręcibus. Atque iterum iidem equites affuere Heliodorum monentes, ut Onię sacerdoti gratias ageret pro uita sibi illius pręcationibus donata. Hoc tantum effati a conspectu hominum sese subtraxere. Heliodorus igitur actis Onię gratiis re infecta rediit ad regem et, quę sibi contigerant, ordine narrauit. Non multo post ab rege interrogatus, quem deinceps mittendum censeret: Hostem, inquit, tuum mitte, o rex, ut flagellatum, si tamen uiuus euaserit, recipias. Diuina quippe loco illi uirtus inest, quę ęrarii depeculatores acerrime punit. Post hęc Symon ille, sacrilegii huius impulsor, falsa quadam delatiome Oniam suspectum reddidit Seleuco regi. Venit Onias, ut delata confutando se purgaret. Neque emim difficile erat falsum crimen diluere. Sed interim mortuo Seleuco Antiochus, cognomento Nobilis, regnum suscepit. Nec tamen Onias malorum hominum caruit inuidia. Menelaus, quia promissam regi pecuniam regio exactori non soluerat, sacerdotio priuatus uoluit Onię locum occupare. Vasa itaque templi furto sublata impendit Andronico, ut Oniam interficiat. Andronicus autem, cum se Onię suspectum sciret, periurio illum fallit ac de loco tuto euocatum perimit. Crimen defertur ad regem ipsoque iubente Andronicus ibidem, ubi Oniam occiderat, necatur. Menelaus uero accusatus, ne capite mulctaretur, pecunia se redemit. Atque hic finis Onię, Deo gratissimi sacerdotis, fuit.