CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1572914 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572914.

Nodus 1572914 in documento marul-mar-vir-ill.xml


MATHATIAS

MATHATIAS sacerdos, Ioannis, filii Symeonis, sacerdotis, filius fuit. Huic fuere quinque filii: Ioannes, Symon, Iudas, Eleazarus et Ionathas. Consedit in monte Modin. Quo cum uenissent Antiochi regis legati (sub illo enim erat tunc Iudea), compellere populum coeperunt, ut idola adorarent. Multis ergo subuersis Mathatias cum liberis constanter magnoque animo restitit nec promissis nec minis ullis motus, ut Antiocho obtemperaret. Quin etiam eo processit audacię, ut Iudeum quendam, idolo palam sacrificantem, inuadens super aram trucidaret simulque illum, qui ab Antiocho missus fuerat, occideret aramque idoli demoliretur ac destrueret. Cum iis, qui in fide permanserant, fugit in montes. Antiochi milites, qui Hierosolymis erant, illos persecuti inuadunt die sabbati; nolentes repugnare occidunt. Putabant enim illi non licere sibi die sabbati arma tractare, et mari maluerunt quam Deum offendere. Itaque mille ferme ex Sabbatum eis tunc traduntur cecidisse. Maxima quidem dolori ea calamitas Mathatię fuit. Tunc seniorum consulta decretum est fas esse etiam sabbatis certare hoste lacessente. Post hęc Mathatias collecta uirorum manu oppręssit Legis pręuaricatores, quorum nonnulli fugientes ipsis idolorum cultoribus sese iunxere. Iussit autem Mathatias aras deiici, pueros circumcidi, hostem persequi. Atque idem Deo fauente prospera in pręlio fortuna est usus. Postremo uita decedens liberos hortatus est, in Dei ope sperarent et inimicos me metuerent, Symoni, qui consilio pręstabat, obedirent, Iudas autem, corporis atque animi uiribus insignis, militię dux esset. Benedicensque eis animam reddidit. Sepultus est in Modin anno ętatis suę centesimo quadragesimo sexto.