CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1572873 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572873.

Nodus 1572873 in documento marul-mar-vir-ill.xml


MALACHIAS

MALACHIAS, XII prophetarum postremus, ipse quoque diuinitus inspiratus prophetauit Iudeos in Esau primogenito reprobandos, Christianos uero in Iacob benedicendos: Iacob, inquit Dominus, dilexi, Esau autem odio habui. Hinc arguere coepit propheta sacerdotum uitia: in cogitanda cordis immunditiam, in operando quęstus cupiditatem, in sacrificando erga diuina irreuerentiam. Docet autem, qualem oporteat esse sacerdotem: pacis cupidum, pietatis cultorem, ueri studiosum, iustitię incumbentem, alios ab iniquitate auertentem legisque diuinę non ignarum: Labia, inquit, sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. Deinde repręhendit impietatem earum, qui, dum improbis rem prospere cędere uident, Deum uel iniustum uel humana non curare dicere audent. Porro, ut errorem hunc refellat, uaticinatur de aduentu Christi iudicioque futuro. Prędicit Ioannem Baptistam in primo Domini aduentu uiam pręparaturum atque ita uenturum illum ad templum suum - Virginis Intactę uterum - ut, qui ante tempora natus est Deus ex Deo, hic idem in tempore homo nascatur ex homine. Hunc ipsum fare asseuerat, qui purgabit poenitentes, damnabit obstinatos, igni inextinguibili torquebit maleficos, adulteros, periuros atque illos qui operarium sua fraudant mercede, uexant uiduam et pupillum, opprimunt aduenam, Deum non timent nec uerentur. Omnes autem ad poenitentiam prouocat et emendatis atque correctis bona pollicetur ęterna. Heliam uenturum prędicit, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. Prophetauit Babylone, quando Aggeus et Zacharias.

Hęc de prophetis. Restat, ut dicamus de Machabeis, ducibus prępositisque Iudeorum.