CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1572808 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572808.

Nodus 1572808 in documento marul-mar-vir-ill.xml


AGGEVS

AGGEVS propheta locutus est ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem earum, qui de Babylone a Cyro dimissi Hierosolymam redierant, et ad Iesum, filium Iosedech, sacerdotem magnum, qui tunc cum Zorobabele erat. Increpat primo ignauiam eorum, quod post uetus destructum iactis iam noui templi fundamentis deseruerint ędificationem rati nondum uenisse tempus eius instaurandi, eo quod uicinę gentis incursionibus impedirentur. Docet ergo annos LXX transmigrationis modo exactos esse, de quibus olim prędictum erat, ut a iugo seruitutis Babylonicę soluerentur. Simul hortatur eos, ut coeptum opus tempore Cyri et usque ad secundum annum Darii regis, qui a Cyro quartus fuit, intermissum perficere curent; neque enim aliam ob rem spe messis toties deceptos fuisse famemque passos quam ob desidiam domus Dei construendę et in eo diuinę opis diffidentiam. Eosdem autem spe futuri boni ad subeundum laborem excitat affirmans multo maiorem gloriam fore templi secundi, quam fuerat primi. Glorificandum enim erat ipso ueri Messię aduentu. Alioquin primum illud et operis magnificentia et auri argentique copia longe nobilius fuisse satis constat. Conuincuntur ista prophetę autoritate Iudei, qui Messiam nondum uenisse contendunt. Si enim nondum uenit, quomodo plus glorię secundo templo adscribitur quam prima? Vt autem ex hoc, quod dicimus, magis glorificandum intelligerent, priusquam de gloria eius intulisset, de aduentu Messię prophetauit: Veniet, inquit, desyderatus cunctis gentibus. Ab omnibus quippe desyderari debuit, qui pro omnium salute erat uenturus. Post hęc propheta iubetur sacerdotes interrogare Legem. Et quoniam ex ipsorum responsionibus patuit pollutos uixisse, incusat obstinationem earum et criminatur, cum ait: Percussi uos uento urente et arugine et grandine omnia opera manuum uestrarum, et non fuit in uobis, qui reuerteretur ad me, dicit Dominus. Vaticinatur postremo de gentilium ad Christum futura conuersione, de potestate demonum reprimenda et Saluatoris regno in Deum assumendo, ut, qui in humilitate nostrę humanitatis apparuit, in suę diuinitatis maiestate super omnes dominetur. Prophetauit Aggeus Darii regis anno II mensis sexti die primo, mensis septimi die primo, mensis noni die XXIIII.

---------------------