CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1572767 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572767.

Nodus 1572767 in documento marul-mar-vir-ill.xml


ABBACUCH

ABBACUCH Babyloniis minatur et, quemadmodum Naum Assyrios ex Domini sententia damnat, quod in captiuos decem tribuum impii fuerint, ita iste Caldeos arguit, quod duri grauesque extitissent populo duarum tribuum Babylonem translato. Cum Deo autem disputat, quare permittat, ut mali apprimant et conculcent meliores se. Nota Et responsum accipit, quod suo tempore impii punientur et iusti atque credentes ex fide uiuent. Hinc propheta inuehi incipit in uitia: damnat superbiam, auaritiam, crudelitatem, dolum, idolatriam. Prophetat pręterea dę aduentu Christi, de eius passione, qua oppręssa est diaboli potestas, de apostolorum prędicatione, gentium conuersione, Iudeorum perfidia. Hanc ob rem ingenti affectus lętitia: In Domina gaudebo, inquit, et exultabo in Deo, Iesu meo. Babylon autem a Cyro, Persarum rege, capta seruiuit et ab eadem Iudei de captiuitate liberati Hierosolymam rediere. Impletum est igitur Abbacuch prophetę super Babylonios uaticinium.