CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1572732 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572732.

Nodus 1572732 in documento marul-mar-vir-ill.xml


MICHEAS

MICHEAS Morasthites prophetauit in diebus Ioathan, Achaz et Ezechię, regum Iuda. Prędixit mala Samarię et Hierusalem, captiuitatem atque intentum. Coram Iosaphat, rege Iuda, et Achab, rege Israhel, expeditionem in regem Syrię parantibus, prophetę Baal prospera eis canebant. Micheas autem, propheta Domini, prędixit fugam eorum et Achab necem. Sedechias pseudopropheta indignatus ei colaphum incussit; insuper sic percussum Achab misit in carcerem. Sed in eo bello interemptus est Achab, et propheta, qui id futurum prędixerat, liberatus. Idem multa de Christi uenturi temporibus prophetauit: in Bethlem nasciturum dixit, in cęlum deinde ascensurum, in illum credentium persecutionem pręuidit et tandem de persecutione ipsis quoque qui persequebantur credentibus liberationem. Dixit de iudicio per ignem futuro et Iudeis in fine conuertendis atque saluandis.