CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1572714 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572714.

Nodus 1572714 in documento marul-mar-vir-ill.xml


ABDIAS

ABDIAS pauisse fertur centum prophetas in specubus latentes persequente eos Achab, Samarię rege, et impiissima Iezabele, eius uxore, eo quod non curuassent genua ante Baal. Et quia prophetas pauerat, meruit gratiam accipere prophetandi. Prophetauit autem sub Iosaphat rege ipse et Micheas. Locutus est contra Edom, id est contra populo Israhelitico infestos. Edom enim dictus est Esau, qui persecutus est fratrem Iacob. Mystice uero aduersum illos est sermo, qui heretica subuersi prauitate catholicam Christi perturbant Ecclesiam. In Sebaste sepultum ferunt, quę tunc Samaria nuncupata est, et nunc quidem iuxta sepulturas Helię et Ioannis Baptistę monumentum eius cerni uenerationique haberi.