CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1572612 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572612.

Nodus 1572612 in documento marul-mar-vir-ill.xml


EZECHIEL

EZECHIEL, Buzi filius, cum Ioachin, rege Iuda, qui et Sedechias dicitur, captiuus ductus est in Babylonem. Trigesimo ętatis suę anno, captiuitatis quinto, exorsus est ad concaptiuos prophetare. Fuit de sacerdotali genere, sicut et Hieremias. Vidit secus flumen Chobar uentum ab aquilone furentem, id est mala ab ea orbis parte super terram uentura. Sic enim et in Hieremia est scriptum: Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrę. Aspicit quatuor animalia, in quibus quatuor figurauit euangelistas. Describit rotam in rota - Vetus Testamentum Nouo copulatum. Cernit firmamentum, super firmamento thronum, super throno quasi hominis aspectum, hoc est Dei filium, hominem futurum et paterna maiestate fulgentem.

Accipit librum intus et fons scriptum, quia, quę in Lege abdita erant, ea manifestari oportebat in Euangelio. Comedit uolumen, et factum est dulce sicut mel in ore eius. Scriptura enim diuina, quanuis horreat in cortice, dulcescit in nucleo; omnis gloria eius abintus. Idem propheta per alias rerum uisiones aduersa denunciat Iudeis, maxime quia lege Dei derelicta post gentium ritus conuertebantur. Prophetas quoque, qui se uidere, quod non uident, simulant, Dei iudicio damnandos asserit. Per sorores Oolam et Oolibam, quę fornicatę sunt, Samariam et Hierusalem perfidię arguit. Ob hoc sane alteram datam Assyriis, alteram Caldeis. Malum prędicit futurum Aegypto et Idumeę. Prophetat de iudicio, de Antichristo, de diabolo. In fine describit ciuitatem cum templo in monte positam, hoc est Ecclesiam super montem, qui Christus est, fundatam. Per singulas ędificii partes singula Ecclesię sacramenta designat pręceptaque uirtutum et institutiones ad Dei cultum pertinentes. Quomodo autem uita defunctus sit, uel ubi sepultus, nusquam memini me legere. Reor tamen illic eum obisse, ubi et prophetant, atque illic etiam sepulturę mandatum fuisse.