CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1572584 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572584.

Nodus 1572584 in documento marul-mar-vir-ill.xml


HIEREMIAS

HIEREMIAS, Helchię filius, fuit de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathot, in terra Beniamin. Anathot erat uiculus tribus milibus ab Hierosolyma distans. Hic in matris utero sanctificatus dicitur; uirginitatem seruauit. Puer adhuc prophetare coepit. Prophetauit autem in diebus Iosię et Sedechię, regum Iuda. Visiones eius fuere: uirga uigilans, olla succensa, mulier adultera, lumbare putridum, duo calathi pieni ficubus, alter malis, alter bonis. In his figurationibus designabatur futura aduersus impios Dei uindicta: ciuitas igni uastanda, populus ad idola conuersus, regnum Iuda uitiorum labe corruptum, peruersi denique et in perfidia pertinaces ueluti pessimę ficus proiiciendi, poenitentes autem Dei miseratione suscipiendi atque saluandi. Multo antehac populo Israhel in Assyriam translato alienigenarum colonię Samariam possederunt. Etenim a captiuitate decem tribuum (ut Iosephus tradit) usque ad transmigrationem duarum fluxere anni CXXX, menses VI, dies X. Cum ergo Hieremias collo cathenis obuoluto captiuitatem per Caldeos futuram prędicaret, Ananias pseudopropheta cathenas eius confregit illis uictoriam pollicens, qui uincendi erant. Neque ipsi ea simulatio cessit impune: illo anno mense septimo, sicut Hieremias prędixerat, morte sublatus est. Interim primarii ciuitatis adulationibus magis quam ueritati fauentes insultarunt prophetę in necem eius promptum, nisi Ahicam, filius Saphan, intercessisset. Sed tamen hoc periculo liberatus proiicitur in lacum luti et in carcerem truditur. Anno autem regni Sedechię XI capta a Caldeis urbe liberatur. Habitauit cum Godolia in Masphat. Prędixit populi post annos LXX a Babilone reditum, Christi quoque aduentum et, quę ille passurus esset, pręuidit, postremo, ultimę diei iudicium super omnes futuram. Trenos ędidit lugens ruinas Hierosolymę populique captiui calamitatem. Apud Thaphnis in Aegypto a plebe lapidibus obrutus occubuit. Multa ibi eum religione Aegyptii uenerabantur, quod ab ictu aspidum tueri eos crederetur, cum olim uiuus a pharaone rogatus de loco quodam serpentum multitudinem effugasset.