CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1572285 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572285.

Nodus 1572285 in documento marul-mar-vir-ill.xml


ESAIAS

ESAIAS, filius Amos, uir nobilis a regibus Iuda originem trahens, prophetauit in diebus Ozię, Ioathan, Achaz et Ezechię regum Iuda. Hic Ezechiam regem, cum Syrorum exercitus urbem obsedisset et ciuitatem magis fames quam arma pręmerent, tum cibi copiam tum obsidionis liberationem propediem futuram sperare iussit. Et tunc quidem Assyrii (sicut dictum est supra) ab angelo cęsi sunt. Idem regi mortem imminere nunciauit. Et tamen Domino miserante propagata sunt ei uitę spacia longiora, cum ipsum peccasse poenituisset. Prędixit Iudeorum ad Babylonem translationem et inde postliminio reditum. Mala quoque futura denunciauit Caldeis, Moabitis, Syris, Aegyptiis, Tyriis, Aethipibus ob illorum superbiam. Deinde angelus calculo tangit os eius ostendens purioribus labiis eum loqui oportere de ueritate Euangelii quam de umbra Legis antiquę. Atque hinc uaticinari coepit de Virginis partu dicens: Ecce uirgo concipiet et pariet filium. Egredietur uirga de radice Iesse et flos (Christus) de radice eius ascendet. Dumque celerem tantę rei optat euentum, clamat: Rorate, cęli desuper et nubes pluant Iustum! Aperiatur terra et germinet Saluatorem! Huius autem generationis arcanum admirans: Quis, inquit, audiuit unquam tale? Et quis uidit huic simile? Christum quoque humanatum in spiritu aspiciens lętatur et ait: Paruulus natus est nobis et filius datus est nobis. Surge, illuminare, Hierusalem, quia uenit lumen tuum et gloria Domini super te orta est. Vidit et magos ab oriente dona Domino ferentes et prophetat dicens: Omnes de Saba uenient aurum et thus deferentes et laudem Domino annunciantes. Vidit idem Herodis persecutionem et pueri Iesu cum matre fugam in Aegyptum cum ait: Ascendet super nubem leuem (hoc est Mariam nullo prorsus delicti onere grauatam) et ingredietur Aegyptum. Et mouebuntur simulachra Aegypti a facie eius. Aiunt enim ipso Aegyptum ingresso simulachra deorum, quos Aegyptus colebat, corruisse. Vaticinatur etiam de Ioanne, Domini pręcursore, dicens: Vox clamantis in deserto: Parate uiam Domino, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri! Quin etiam, cum ipse Dominus a Ioanne baptizaretur, Patris uocem ad eum de cęlo lapsam, sicut in Euangelio legimus, ita in hoc propheta audimus: Ecce, inquit, seruus meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Seruum uocat eum, qui formam accepit serui, ut nos a diaboli seruitute errueret. Nam quare quoque mittendus esset, declarat propheta, dum illum sic loquentem profert: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me; ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et prędicarem captiuis indulgentiam et clausis apertionem. Manifestat, quę etiam miracula facturus erat: Tunc, inquit, aperientur oculi cęcorum et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut ceruus claudus et aperta erit lingua mutorum. Prophetauit pręterea de eucharistię mysterio, in quo sub panis uinique specie Christum sumimus. Faciet, inquit, dominus exercituum omnibus populis in monte hoc (id est in ecclesia) conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medulatorum, uindemię defecatę. Et alibi: Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam breuem et non faciet auolare a te ultra doctorem tuum. Quippe qui in Euangelio ait: Et ego uobiscum sum usque ad consumationem sęculi. Passionem quoque pro nobis susceptam ita explicat propheta iste, ut pręteritam uideatur rememorare, non futuram prędicere. Non est, inquit, species ei neque decor; langores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portauit. Vulneratus est propter iniquitates nostras; disciplina pacis nostrę super eum et liuore eius sanati sumus: oblatus est, quia ipse uoluit. Postremo ait: Tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est et pro transgressoribus rogauit. Audimus enim in Euangelio deprecantem: Pater, ignosce eis, quia nesciunt, quid faciunt. In eodem propheta de Domini ad inferos descensu, de resurrectione a mortuis, de ascensione ad cęlos prędictum apparet, quod nos euenisse confitemur. Ad descensum spectat, quod scribere ipse iubetur, cui dicitur: Scribe, uelociter spolia detrahe, cito prędare! Spoliauit quippe Saluator noster infernum patres inde educendo secum ad paradisum transferendos. Iccirco ipse ait: Gloriosos terrę humiliabo, portas ęreas conteram et uectes ferreos confringam. Ad resurrectionem refertur illud, quod ait propheta: Et erit sepulchrum eius gloriosum. Ascensum autem designat id, quod idem propheta admiratur dicens: Quis est iste, qui uenit de Edom, tinctis uestibus de Bosra, iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suę? Edom rubeus interprętatur, Bosra angustia siue tribulatio. Veniebat autem Dominus de rubedine sanguinis, quem in cruce fudit, tinctis uestibus non colore coccini uel purpurę, sed patientia angustiarum et tribulationum, quas pro nostra sustinuit salute. Formosus uero erat in stola corporis, immortalitatis et incorruptionis luce induti. Gradiebatur autem in multitudine fortitudinis suę, quia propria uirtute ferebatur in cęlum angelorum lętantium turba comitatus. Ad hęc idem propheta prędixit de Spiritu Sancto super credentes mittendo, de apostolis ad prędicandum et baptizandum destinandis. De primo dicitur: Effundam spiritum meum super semen tuum; de secundo: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes; tota die et nocte non tacebunt. De tertio: Effundam aquam super sitientem et fluenta super aridam. Et iterum: Sitientes, uenite ad aquas! Idemprophetauit de gentium conuersione ab idolis ad Christum: In die illa, inquit, radix Iesse (id est Christus) stat in signum populorum, ipsum gentes depręcabuntur. In die illa inclinabitur homo ad factorem suum. In die illa audient surdi uerba Libri et de tenebris et caligine oculi cęcorum uidebunt. Et erit, inquit, desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur. Item: Lętabitur deserta (id est gentilitas destituta a ueritatis cognitione) et exultabit solitudo et florebit quasi lilium. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant (quando uidelicet demonia pro diis habebant) orietur uiror calami et iunci (hoc est Scripturę in credendo et compunctionis in poenitendo. Calamus enim usui est scribentibus et iuncus aculeum, quo pungat, habet). Ad idem pertinet, quod Dominus ait: Educam cęcos in uiam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignorant, ambulare eos faciam. Ponam tenebras coram eis in lucem et praua in recta. Ac nequis adhuc putet ad solos Iudeos missum Christum, Patrem audiat ei loquentem: Parum est, inquit, ut sis mihi seruus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel conuertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrę. Hinc sane de Ecclesia Christi sublimanda ac dilatanda dicitur: Erit in nouissimis diebus pręparatus mons Domini in uertice montium, eleuabitur super colles. Quid enim altius, quid erectius Ecclesia, ex his, qui in diis errauerunt, congregata et super petram – Christum - fundata et apostolorum prędicatione constructa et ędificata? De qua idem propheta ait: Aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi. Etenim ipsi principes, qui destruere Ecclesiam nitebantur aduersus fideles sęuiendo, ad Christum tandem conuersi Ecclesiam eius oblatis donariis ditauere. Et hoc est, quod eidem Ecclesię propheta ait: Suges lac gentium et mamilla regum lactaberis. Alia pręterea multa de Ecclesia uaticinatus Esaias nec de ipsa Iudeorum tacuit perfidia, qui Christum sibi promissum, cum uenisset, non recęperunt. Dominus, inquit, locutus est: Filios enutriui et exaltaui, ipsi uero spreuerunt me. Et iterum ait: Dixit Dominus: Vade et dices populo huic: Audite audientes et nolite intellegere. Et rursum quęritur Dominus dicens: Quis cęcus nisi seruus meus et surdus nisi ad quem nuncios misi? Vnde nuncii isti ad ipsos Iudeos in Euangelio aiunt: Vobis oportuit primum prędicari uerbum Dei, sed quia repellitis illud, ecce conuertimur ad gentes. Post hęc poenam quoque obstinatis denunciat propheta: Terra, inquit, uestra deserta desolabitur et derelinquetur filia Syon. Et iterum: Ruit Hierusalem, quia lingua eorum et adinuentiones eorum contra Dominum. Et rursum: Auferam sepem eius et erit in direptionem. Demum ait: Hęc dicit Dominus: Ecce in iniquitatibus uestris uenditi estis et in sceleribus uestris dimisi matrem uestram. A Romanis talia passi sunt et adhuc per orbem dispersi in peruicacia impietatis suę perseuerant. Christus Deus Negant Messiam, id est Christum, Deum esse et ab hoc ipso propheta erroris conuincuntur. Quod enim Christus Deus sit et non tantum homo purus, ipse idem qui in Apocalypsi ait: Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, hic dicit: Ego primus et ego nouissimus et absque me non est Deus. Quis similis mei? Trinitas Negant quoque in Deo trinitatem, et tamen idipsum apud hunc prophetam habent: Manus mea fundauit terram et dextera mea mensa est cęlos. Ex tempore antequam fierent, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius. Hęc dicit Dominis Deus, redemptor tuus, sanctus Israhel. Qui mittitur Filius est, qui mittit Pater est et spiritus eius Spiritus Sanctus est. Quis autem ista loquitur, nisi qui mittitur, Filius? Ergo sicut Pater Deus est, ita et Filius Deus est, cum propheta dicat: Hęc dicit Dominus Deus. Spiritus quoque Patris nihil aliud est nisi Deus, cum in Deo nihil accidens sit. Nec tamen tres Deos esse dicimus, sed tres personas in uno Deo, tres proprietates in una diuinitatis substantia. Confundantur igitur Iudei increduli, et prophetę sui uerissimo testimonio superati nobiscum sentiant. Aut si adeo peruersi sunt, Esaiam ipsum, cui plurimum autoritatis tribuunt, rursum mendacem fuisse asserant. Cum enim cuncta hic relata in nullo prorsus ab euangelistarum nostrorum narrationibus discrepent, necesse est illos aut utraque admittere ut uera aut utraque ut falsa refutare. Sentio me parumper a proposito digressum, dum docere studeo euangelistas nostros non esse a prophetis diuersos, sed quod illi futurum prędixerant, hoc istos impletum testari. Iam reliqua prophetę huius uaticinia prosequamur. In his legimus Domini nostri aduersus diabolum uictoriam et idolorum cultum in eius aduentu periturum. De Diabolo ait: Hęc dicit Dominus: Captiuitas a forti tolletur et, quod ablatum fuerit a robusto, saluabitur. De idolorum interitu: Contaminabis, inquit, laminas sculptilium argenti tui et uestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut immunditiam menstruatę.Deinde ait: Confractus est Bel, contritus est Nabo, facta sunt simulachra earum bestiis et iumentis. Prophetauit pręterea de iudicio in fine sęculorum futuro, de mortuorum resurrectione, de damnatorum supplicio, de beatorum gloria. Dominus, inquit, ad iudicandum ueniet cum senibus populi sui et principibus eius. Ecce Dominus in igne ueniet, et quasi turbo quadriga eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis, quia in igne Dominus diiudicabit et in gladio suo ad omnem carnem. Percutiet terram uirga oris sui et spiritu labiorum suarum interficiet impium, hoc est Antichristum. Stellę, inquit, cęli et splendor earum non expandent lumen suum. Obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine sua. Porro de mortuis resurrecturis: Ossa uestra, inquit, quasi herba germinabunt. De damnandis dicit: Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere. Vermis earum non morietur et ignis earum non extinguetur.De beatificandis autem et in cęlesti regno collocandis ait: Non esurient neque sitient et non percutiet eos ęstus et sol. Et erit opus iustitię pax et cultus iustitię silentium et securitas usque in sempiternum. Erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. Nullus quippe finis est in cęlo felicitatis,sicut nec miserię in inferno. Omnium horum, quę breuiter attigimus, licet in Euangelio aliis uerbis expręssa sint; idem tamen sensus est, eadem intelligentia. Nihil ergo in Veteri Nouaque Scriptura discrepans, nihil diuersum; et nostram adiuuat religionem et Iudeorum arguit perfidiam. Atque hanc quidem ob rem longiusculus fui in recensendis huius prophetę testimoniis. In reliquis autem dicenda summatim perstringendo erimus breuiores. De uitę eius exitu aiunt: sub Manasse rege sectum fuisse in duas partes, cum ei ob scelera diuinam denunciasset uindictam. Sepultus fuit sub quercu Rogel iuxta torrentem aquarum, quem olim Ezechias rex terra iniecta obstruxerat. Nunc reliqua, sicut proposuimus, prosequamur.