CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 157228 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/157228.

Nodus 157228 in documento kunic-r-epigr.xml


857. [851.] De Polla nil nisi proceres amante. Krša Polla meros loquitur proceres, gaudetque frequenti In coetu, sedit proxima quum proceri. Huic blanda est uni, facta hujus, dictaque laudat, Hunc omni arreptum detinet illecebra. Ferrem, aliquem dignum pretio si deligat et qui Praestet laude aliqua corporis, aut animi. Irascor, foedum ac fatuum quae deligit, in quo Nil praeter cassum nomen amat proceris; Irascor, cupioque, habeat sibi semper amantes, Quos nihil esse queat dicere ni proceres.