CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1572253 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572253.

Nodus 1572253 in documento marul-mar-vir-ill.xml


HELISEVS

HELISEVS, filius Saphat, factus est Helię prophetę discipulus, cum ille arantem (sicut dictum est) comperisset. Quando autem Helias a Domino fuit sublatus, ipse uirtute magistri sui repletus clarere miraculis coepit. Reuertens Helię palio percussit Iordanem et ad secundum ictum diuisis aquis pertransiit. Dum esset Hierico, fonti mortifero ac pestilenti salubritatem impertiuit. Terram sterilem foecunditate donauit. Ascendit in Bethel. Ibi pueros ipsum irridere ausos duo leones lacerarunt. Ille perrexit ad montem Carmellum, deinde in Samariam. Ioram, rex Israhel, et Iosaphat, rex Iuda, in expeditionem profecti aduersum Mesam, regem Moab, in itinere solitudinis aquę defectu laborabant. Heliseus, fossas ut facerent, iussit. Et impletę sunt aquis. Victoriam quoque eis de hoste futuram prędixit. Mulieri uiduę atque inopi, cui creditor pro debita pecunia duos liberos abstulerat in seruitutem, olei copiam in uasis, quę illa a uicinis commodato acceperat, ebulire fecit. Hinc mulier uendito oleo redemit liberos et creditori satisfecit, de reliquo ipsa cum familia sua uixit. Apud Sunam ciuitatem mulieri sterili et uiro eius iam seni, ut filium generarent, a Domino pręcibus impetrauit. Ad hunc ipsum eorum filium iam pene puberem, cum mortuus esset, misit cum baculo seruum suum Gezi, sed baculus super mortuum positus nihil profecit. Venit Heliseus, et ipse extendit se super puerum; statim sanum ac uiuum his, qui genuerant eum, restituit. In Galgalis pulmentum amarissimum missa farina in ollam, in qua coctum erat, dulce reddidit. Viginti panibus ordeaceis centum uiros satiauit, ita ut pransis adhuc cibus superesset. Naman, regis Syrię principem, a lepra curauit septies in Iordane lotum. Munera ab eodem oblata noluit accipere, ne uenale faceret, quod gratis acceperat. Cunque illa Gezi per cupiditatem et dolum ellicuisset, lepram, qua Naman liberatus fuerat, incurrit uixitque leprosus. Quodam ad Iordanem fluuium materiam cędente ferrum securis excussum cum in aquis mergeretur, Heliseus misso ligno ferrum ab imo fundo enatare fecit et lignario restitui. Idem obsessus a Syris in Dothaim Deum pręcatus cęcos reddidit et mox illęsos atque etiam uisu restituto illuc redire fecit, unde uenerant. Benadab, rege Syrię, Samariam obsidente cum iam in eo res esset, ut Samaritani fame compulsi hosti se traderent, cras a Domino liberandos prędixit et pro penuria copiam uictus affuturam. Nocte proxima horrendo quodam fragore audito Syri territi relictis omnibus diffugere. Ciues egressi direptis hostium castris omnium rerum copia affluxerunt. Idem propheta prędixit famem septem annorum futuram. Cum esset Damasci, prędixit Benadab, Syrię regis, mortem et Azahelem in eius locum successurum. Idem Domino iubente unxit Iehu in regem Israhel ad disperdendam domum Achab. Prędixit Ioram, regis Israhel, interitum et uxoris Achab Iezabelis crudelem quidem necem, sed pro mentis minime indignam. Aduersa ualitudine affectus cum a Ioa, rege Israhel, inuiseretur, prędixit Syriam ter ab eo affligendam. Post hęc uita decessit. Veruntamen sepultus quoque miraculo non caruit. Hominis quippe cadauer in sepultura cius deiectum, cum sepulti ossa tetigisset, reuixit atque is, qui erat mortuus, a mortuo prophetę corpore iterum uiuens exiit.