CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1572046 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572046.

Nodus 1572046 in documento marul-mar-vir-ill.xml


MARDOCHEUS

MARDOCHEUS, filius Iair, de stirpe Saul et tribu Beniamin fuit. Hic Susis captiuus Hester, fratris sui Abihail filiam, parentibus orbatam sibi adoptauerat. Assuerus autem, Persarum rex, reginam Vasthi, quod dicto sibi audiens non fuisset, repudiarat. Ac proinde Egeo eunucho datum est negocium, ut puellas quasque pulcherrimas perquireret et, quę ex illis magis placeret regi, in locum repudiatę succederet. Hanc igitur Hester, quia forma spectabilis erat, obtulit Mardocheus eunucho. Quam cum ille decenti uestitu ornatam introduxisset, eam rex ex omnibus sibi elegit uxorem. Porro Mardocheus, dum forte ad regię domus ianuam staret, audiuit ibi quosdam inter se coniurantes, ut interficiant regem, et detulit crimen ad reginam, illa ad regem. Capti, qui coniurauerant, suspensique perfidię poenas dedere. Rex autem Mardochei factum in annalibus referri iussit, ut opportuno tempore parem illi, qui sibi saluti fuerat, gratiam redderet. Erat per idem tempus Aman Aman, de stirpe Agag, secundus a rege. Omnes illum adorabant pręter Mardocheum, qui nefas putabat eum deferre honorem homini, quo Deus ipse colebatur. Id Aman iniquo animo ferens persuadet regi, ut edicto iubeat deleri Iudeos, qui in regno eius erant, proinde ac pacis quietisque turbatores. Exiit edictum; metus et moeror Iudeorum animos occupauit. Mardocheus more suę gentis in re tam tristi scidit uestimenta et sacco coopertus cinere caput aspersit. Tunc Hester cognita mestitię afflictionisque causa contempto capitis periculo adiit regem. Omnes enim, qui non accersiti aulam ingrediebantur, iugulari mos erat pręter illos, aduersum quos rex uirgam auream extendisset. Rex igitur uisa Hester uirgam protendit. Illa adorato rege ipsum et Aman simul inuitauit ad conuiuium, quod parauerat. Eo conuiuio rex delectatus ait reginę: Libere a me petas, quicquid uolueris, nullam latura repulsam. Illa gratias egit, sed petitionem in diem distulit posterum. Nocte autem illa rex diaria euoluens legit, quemadmodum a Mardocheo detecta coniuratione seruatus esset. Ipsum igitur Aman accersitum interrogat, quo illum honore affici oporteret, quem rex plurimum diligeret. Aman uero de se id inquiri ratus respondit debere regiis indutum uestibus, diademate coronatum nobilissimo equo imponi, phaleris aureis gemmatisque ornato atque ut pręcipuus de principibus teneat equum eius et per fora plateasque eum deducens clamitet: Sic honorabitur, quem rex prę cęteris obseruari uoluerit. Dum autem Aman talia sibi uendicare uellet, iussus est hoc ipsum pręstare Mardocheo, quem oderat plurimum. Pręterea reginę Hester poscenti concessum est, ut edictum mortis in Iudeos irritaretur seque illis aduersum persecutores suos uindicandi ius esset; Aman quoque in ea cruce, quam Mardocheo parauerat, suspensus inuidię in Iudeos poenas daret. Versa est itaque Iudeorum anxietudo in lętitiam; agitarunt inter se conuiuia. Filios Aman, qui X erant, omnes in patibulis suspenderunt et de uulgo plurimos, qui ipsis infensi fuerant, trucidandos curarunt fauentibus urbium pręfectis, dum et regem timent et Mardocheum uerentur, quem rex a se secundum iam constituerat. Dies liberationis festus habitus apud Iudeos per annos omnes. Hic dicendum restat: Iustus es, Domine, qui iniustos persecutores iuste punis et in te sperantes nunquam deseris.