CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1572012 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1572012.

Nodus 1572012 in documento marul-mar-vir-ill.xml


IVDIT

IVDIT uidua uiros uirtute, foeminas sanctitate superauit. Bethulię in superiori domus secreto cubiculo cum ancillis morabatur. Super lumbos cilicium gerens quotidianis ieiuniis carnis lasciuiam refrenabat. Forma insignis, diuitiis potens, nobilis genere in tribu Simeon. Iam annos III et menses VI in uiduitate exegerat, quando Olophernes a Nabuchodonosor, Assyriorum rege, cum ingentibus copiis ad occidentis prouincias missus eius imperio subiugandas, cum iam Ciliciam et Mesopotamiam domuisset, Damasci agrum uastasset, lucos deorum arasque euertisset, et tantum Nabuchodonosor deus esse crederetur, — uenit tandem in terram Gabaa, oppida in deditionem accepit. Tunc filii Israhel in terra Iuda sibi metuentes loca munierunt seque pręparauere ad resistendum. Omnes, qui Hierosolymis erant, in ieiuniis et supplicationibus sese humiliauerunt. Sacerdotes induti sunt ciliciis, infantes pueros prostrauerunt contra faciem templi, altare cilicio operuerunt et toto corde Deum pręcabantur. Olophernes interim obsidet Bethuliam. Achior illum admonet de conditione et ritu Israhelitarum. Olophernes compręhensum misit Betulianis, ut oppido capto ipse simul puniatur. Dixerat enim Iudeos insuperabiles esse, nisi cum deo suo deliquissent. Ciuitatem oppugnat Olophernes. Ciues auxilium a Domino implorant et, cum siti laborarent, insultant in Oziam principem, quod non se tradiderit Assyriis, priusquam siti perirent. Ozias pepigit cum eis traditurum se ciuitatem, si intra quinque dierum spacium a Domino missum non fuerit auxilium. Percrebuit res ista Iudit uiduę, et domo egressa coram pręsbiteris Chabri et Charmi repręhendit factum Ozię atque ipsos orare iubet, ut Deus Israhel consilii, quod mente agitabat, adiuuet propositum. Deinde ingressa cubiculi sui oratorium induit se cilicio, cinere sparsit caput, prostrata clamauit ad Dominum. Peracta oratione Abram uocat, ancillam suam, deponit cilicium, ungit se odoribus et ornat urbemque egressa adit Olophernem. Ille forma eius captus benigne susceptam, nequid timeat, hortatur. Ipsa ex composito illum urbe potiturum pollicetur. Iubente Olopherne cibum potumque ei de suo ministrari conuiuio non assensit, ne in escis ethnicorum contaminaretur, seque sibi uiaticum attulisse dixit. Impetrat ab illo copiam ultro citroque cum ancilla sua commeandi. Die quarto inuitata uenit ad Olophernis conuiuium, comedens tamen et bibens de his, quę secum portauerat. Postquam exempta fames epulis mensęque remotę, Olophernes ebrius per lectum distenditur ac sopitur. Illa sensim accedens arrepto eius gladio amputat dormienti caput, amputatum tradit ancillę. Eo in peram misso exeunt, quasi ad orandum, nemine prohibente. Intrant ciuitatem. Ciues re cognita metum in gaudium uertunt, Deo gratias agunt et eam, quę tantum facinus ausa fuerit, laudibus prosequuntur. Caput in muro, ut omnibus spectaculo esset, suspendunt et armis muniti in hostem turmatim prodeunt. Illi duce amisso conterriti uertuntur in fugam. Hi persecuti sunt eos cędendo usque ad fines regni. Interim reliqui ciues descendunt et castra ab Assyriis derelicta spoliant. Alii autem a pręlio redeuntes exuuias uicti hostis referunt secum. Ioachin, pontifex maximus, de Hierosolymis uenit, populo gratulatur, Iudit uiduę benedicit, pudiciciam eius laudibus effert, cuius merito uictoriam ei concesserit Dominus de tam graui aduersario, qui omnia terrore compleuerat. Tunc quęcunque Olophernis fuerant, nemine refragante tradita sunt ipsi Iudit. Exultauit ciuitas, canticum cecinit Iudit Domino non ad se, sed ad illum referens uictorię laudem atque gloriam. Populus abiit Hierosolymis adoratum, holocausta obtulit in templo et cum his canopeum. Victorię donum trimestri gaudio fuit celebratum. Peracta celebritate ad sedes proprias reuersi sunt. Iudit magna apud omnes habita. A morte Manassę, uiri sui, in uiduitate sancta permansit. Vixit annos CV. Abram seruam manumissam reliquit. Luxit eam populus diebus VII. Ipse uictorię dies apud Hebreas per annos plurimos celebris fuit.