CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1571853 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571853.

Nodus 1571853 in documento marul-mar-vir-ill.xml


IOACHIN

IOACHIN, qui et Iechonias, filius Ioakim, rex Iuda, etiam ipse gentillium errore pollutus diuinam in se prouocauit iram. Ob hoc quidem Caldeorum exercitus Hierosolymam uallauit obsidione. Et cum ipse rex Nabuchodonosor urbem oppugnaturus superuenisset, egressus Ioachin se suaque eius tradidit potestati. Nabuchodonosor igitur anno regni sui VIII uinctum illum abduxit in Caldeam transtulitque omnia ab Hierosolymis ad Babylonem pręter pauperes plebis. Constituit autem Matthaniam, patruum eius, Iudę regem, et hoc suppresso nomine uocauit Sedechiam. Ioachin autem, siue Iechonias, regnauit mensibus III, diebus X. Post hęc, cum eum peccati sui poenituisset, anno XXXVII translationis ab Euilmerodach, Babylonis rege, eductus de carcere super throno regum collocatur, donantur ei uestes, datur panis, constituitur annona in diem, toto tempore uitę suę.