CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1571820 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571820.

Nodus 1571820 in documento marul-mar-vir-ill.xml


IOACHAZ

IOACHAZ, Iosię filius, rex Iuda, Deo Israhel contempto gentium idola coluit atque Deo ulciscente impietatis suę poenas dedit. Vinxit eum pharao Nechao in Reblata; inde transtulit in Aegyptum, ne Hierosolymis regnet. Ciuitati mulctam imposuit centum talentorum argenti, unius auri. Loco illius regem creauit Heliachin, fratrem eius, quem mutato nomine appellauit Ioakim. Ioachaz autem regnauit mensibus III, donec fuit translatus.