CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1571777 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571777.

Nodus 1571777 in documento marul-mar-vir-ill.xml


MANASSES

MANASSES, Ezechię filius, rex Iuda, impiissimus in Deum fuit: ędificauit excelsa, errexit aras Baal, plantauit lucos, cęli sydera adorauit et coluit, filium traduxit per ignem, auguria obseruauit, idolum luci posuit in templo Domini. Propterea quidem Dominus minatus est inducturum se mala super Hierusalem eamque deleturum. Cęterum ille multum sanguinis innoxii effudit in Hierusalem. Post hęc captus ab Assyriis poenitentiam egit coram deo patrum suorum, et restituit eum Dominus in regnum. Correctus igitur omnem impietatem abiecit, fit ex pessimo optimus. Altare Domini, quod olim destruxerat, instaurauit immolauitque super illud, simulque populo Iudę pręcepit, ut seruiant Domino, Deo suo Israhel. Duodecim annos natus regnare coepit, regnauit autem annis LV. Eo defuncto regnauit filius eius Ammon.