CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1571737 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571737.

Nodus 1571737 in documento marul-mar-vir-ill.xml


EZECHIAS

EZECHIAS, filius Achaz, pietate in Deum magis quam regno nobilis, excelsa dissipauit, statuas contriuit, lucos succidit, serpentem Moysi ęneum confregit et in Domino, Deo Israhel, sperauit. Regi Assyriorum non seruiuit. Palestinorum fines uastauit. Anno regni eius IIII Salmanasar, Assyriorum rex, inuasit Samariam, anno VI ea potitus est et populum transtulit in Assyriam. Hoc autem illis accidit, quia Deum suum reliquerant ad deos conuersi alienos. Anno XIIII Senacherib, Assyriorum rex, quibusdam Iudę oppidis ui subactis castrametatus est in Lachis. Misit ad illum Ezechias dicens: Peccaui, recede a me! Pactusque XL talenta dedit ei. At ille accepta pecunia fefellit fidem misitque Tartan et Rapsacen cum magna militum manu ad Hierosolymam oppugnandam. Rapsaces pręfectos, qui in muris erant, nunc terrebat minis, nunc promissis alliciebat. Illi nihil responderunt. Sic enim edixerat Ezechias. Retulerunt tamen regi Rapsacis uerba. Rex scidit uestimenta et sacco coopertus templum ingressus est. Mox per nuncium suas angustias Rapsacisque in Deum blasphemias exposuit Esaię prophetę rogans eum, ut oret Dominum pro reliquiis popuhi Iuda. Respondit Esaias: Hęc dicit Dominus: Noli timere. Ego immittam spiritum regi Assyriorum et reuertetur in terram suam et deiiciam eum gladio in terra sua. Audiuit Senacherib, quod Aethiopum rex Tharaca incurreret Assyrios moxque recessurus scripsit ad Ezechiam, ne fiduciam haberet in Deo suo. Ezechias orauit pro populo ad Dominum et a propheta audiuit dicente: Hęc dicit Dominus: Exaudiui te super Senacherib superbum. Reducam eum in uiam, per quam uenit. Tibi autem erit signum: hoc anno comede, quę repereris, secundo, quę sponte nascuntur, tertio seminate et metite. Reliquię domus Iuda saluabuntur. Assyrius non ingredietur urbem hanc. Saluabo eam propter me et Dauid, seruum meum. Nocte illa angelus Domini percussit in castris Senacherib CLXXXV milia Assyriorum. Rex primo diluculo uisis mortuis reuersus est Niniuen et, dum adorat in templo Nesrath, deum suum, ab Adramelech et Sarasar occiditur. Isti fugerunt in Armeniam, et in regno successit filius eius Asaraddon. Ezechias morbo affectus a Domino per Esaiam audiuit, quod moreretur. Sed dum ad parietem conuersus pręcatur et luget, Dominus misertus protendit uitam illius annos XV pollicens insuper ipsum ciuitatemque eius liberaturum se de manu regis Assyriorum. Esaias posuit massam ficorum super ulcus eius et pristinę sanitati illum restituit. Promissi autem adimplendi signum fuit reductio umbrę per lineas, per quas iam descenderat decem gradibus in horologio Achaz. Merodach, Babyloniorum rex, misit ad eum legatos cum muneribus gratulatum, quod conualuisset. Ipse uero gloriabundus omnes suas opes eis ostendit. Sed ne peccasse se nesciret, per Esaiam prędictum est omnem gazam illam prędam fore Babyloniorum atque ex liberis eius quosdam Babylonio regi seruituros. Respondit Ezechias: Bonus sermo Domini. Sit tantum pax et ueritas in diebus meis! Regnauit annis XXIX. Successit ei Manasses filius.