CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1571691 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571691.

Nodus 1571691 in documento marul-mar-vir-ill.xml


AZARIAS

AZARIAS, qui et Ozias, Amasię filius, rex Iuda, ędificauit Ahilath, dimicauit aduersum Palestinos. Deiecit murum Geth, construxit oppida in Azoto et in Palestina, domuit Palestinos et Arabes in Gorbaal habitantes. Ammonitę eius tributarii erant. Turres Hierosolymis ędificauit, cisternas in solitudine fodit, pecudum greges aluit. Operam dabat agriculturę. Exercitum habuit duorum milium et sexcentorum principum, sub quibus erant trecenta et septem hominum milia cum quingentis, omnes ad bellum apti. Sed idem elatione mentis Deum neglexit; incensum super altare Azaria sacerdote reclamante adolere uoluit, quod sacerdotum officium erat, et lepra in facie eius est orta ac deinceps uixit leprosus. Ioatan filius gubernabat pro illo populum, defuncto successit in regnum. Ipse autem Azarias regnauit annis LII.