CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1571641 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571641.

Nodus 1571641 in documento marul-mar-vir-ill.xml


OCHOZIAS

OCHOZIAS, filius Ioram, rex Iuda, impius in Deum fuit et id quidem impulsu Athalię, suę matris, Achabi filię. Perrexit cum Ioram, filio Achab, rege Israhel, aduersum Azahel, Syrię regem, in Ramoth Galad. Ioram uulneratus rediit in Iezrahel. Ochozias inuisit eum. Ambo egressi obuiam Iehu, filio Namsi, a quo insidias passi, cum fugerent, Ioram configitur sagitta, Ochozias periculum elapsus intrat Iezrahel. Deinde eum Iehu compręhendit in Samaria latitantem atque interfecit. Sepelierunt illum, eo quod esset de domo Iosaphat. Athalia autem, mater eius, perdidit omnem stirpem Ioram, pręter Ioam, Ochozię filium, quem internicioni subtractum absconderat Iosabeth, regis Ioram filia, Ioadę sacerdotis uxor et ipsius Ochozię soror. Ioas itaque latuit in domo Domini annis VIII, quibus regnauit Athalia. Ochozias regnauit anno uno. Athalię ergo successit Ioas.