CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1571629 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571629.

Nodus 1571629 in documento marul-mar-vir-ill.xml


IORAM

IORAM, filius Iosaphat, rex Iuda, fratres suos interemit, ut bona eorum usurparet. Athaliam, regis Achab filiam, duxit uxorem. In Deum impietate lapsus est. Rebellarunt ab eo Edom et Lobna. Dereliquerat enim Deum patrum suorum, excelsa fabricauerat, Iudam fornicari fecerat. Quamobrem denunciauit ei per litteras Helias propheta, quod eum populumque eius percussurus esset Dominus plaga magna, liberos insuper et uxores et substantiam eius, ipsum uero uteri langore affectum emissis uitalibus periturum. Palestini igitur et Arabes afflixerunt Iudam, domum regis desolauerunt, liberos quoque et uxores diripuerunt. Vnus ex liberis, qui minimus natu fuerat, reliquus ei fuit, nomine Ioachaz. Ipse autem alui profluuio consumptus extabuit. Non fecit ei populus, sicut aliis consueuerat, exequias nec in sepulchro regum sepeliuit. Regnauit annis VIII. Successit in regno filius eius Ochozias.