CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1571595 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571595.

Nodus 1571595 in documento marul-mar-vir-ill.xml


ASA

ASA, Abię filius, rex Iuda, iustus fuit. Abstulit effoeminatos, idola exclusit, matrem a sacris Priapi auertit, simulachra confregit. Intulit in templum argentum, aurum, uasa, quę pater Abia dedicauerat. Habebat secum scutatorum hastatorumque de Iuda trecenta milia, de Beniamin scutatorum et sagittariorum ducentaoctoginta milia, quando egressus aduersus cum Zara Aethiops cum bellatorum decies centenis milibus et cum trecentis curribus. Asa inuocauit Dominum; territi Aethiopes terga dedere, quos ille persecutus cęcidit ad internicionem. Tulit spolia, uastauit oppida Gerrarę. Ingentem predam pecorum camellorumque abegit. Victor Hierosolymam reuersus est. Bellum perpetuum gessit aduersus Baasam, Israhel regem. Hanc ob rem regem Syrię Benadab largitione corruptum ab amicicia eius auertit sibique confoederauit. Qui quidem Benadab missis aduersum Israhel copiis Ahion, Dan, Abel, Ceneroth terramque Neptalim subegit. Asa autem tulit lapides de Rama et ligna ędificauitque Gabaa Beniamin et Maspha. Anani prophetam sibi exprobrantem, quod in rege Syrię magis quam in Domino fiduciam haberet, mitti iussit in neruum. Ob hoc quidem Dominus plurimos de populo morte mulctauit. Ille autem anno XXXVIIII regni sui pedum dolore decessit. Cum aromatis sepelierunt eum et Iosaphat, filius eius, successit in regno.