CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1571426 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571426.

Nodus 1571426 in documento marul-mar-vir-ill.xml


IEHV

IEHV per unum de filiis prophetarum ab Heliseo missum in Ramoth Galad ungitur, ut in Samaria regnet, diciturque ei: Hęc dicit Dominus: Vnxi te regem super Israhel. Percuties domum Achab, domini tui. Iezabel autem comedent canes in agro Iezrahel nec erit, qui sepeliat eam. Tunc serui Ioram posuerunt palia sub pedibus Iehu, cecinerunt tuba atque dixerunt: Regnabit Iehu!Hinc igitur coniuratione facta in Ioram profectus est in Iezrahel, ubi erat Ioram. Quem obuiam egressum moxque in fugam conuersum appetiit sagitta atque confecit iussitque proiici cadauer in agro Naboth. Ochozias autem, rex Iuda, qui cum Ioram erat, fugit in Iezrahel. Illo ingressus Iehu Iezabelem, Achabi uxorem, de fenestra pręcipitari iussit. In uia iacentem equi ungulis conculcauerunt. Mandauit, ut mortuam sepelirent, sed non inuenerunt nisi eius caluariam pedesque et palmas. Reliquum corpus canes lacerando consumpserant iuxta uerbum Domini per os serui eius Helię. Erant Achabo LXX filii in Samaria. Scripsit Iehu ad optimates, et iussu ipsius occiderunt illos. Capita occisorum in cophanis reposita miserunt ad Iehum in Iezrahel. Reliquos uero de domo Achab, qui erant in Iezrahel, interfecit ipse. Venit Samariam. Duos et LXX fratres Ochozię, regis Iuda, iugulari iussit, cum uenientibus occurrisset. Ingressus autem urbem reliquias domus Achab tolli imperauit. Et quod a Domino per prophetam iussum fuerat, impleuit. Deinde, cum fingeret sacrificare se uelle idolo Baal et congregati essent sacerdotes et prophęte Baal in templo, misit milites, qui illos occiderunt. Statuam Baal combusserunt et eodem in loco fecerunt latrinas. Iehu igitur deleuit quidem Baal de Israhel, sed tamen nequaquam dereliquit uitulos ęneos Hieroboam. Dixitque illi Dominus: Quia omnia, quę erant in corde meo, fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam g[e]nerationem sedebunt super thronum Israhel. Cęterum, cum non recederet a peccato Hieroboam, Dominum offendit et Azahel, rex Syrię, uastauit fines Israhel. Regnauit Iehu in Samaria annis XXVIII. Successit ei filius Ioachan.