CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1571364 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571364.

Nodus 1571364 in documento marul-mar-vir-ill.xml


IORAM

IORAM, Achabi filius, Ochozię frater, rex Israhel, sustulit statuas Baal, quas posuerat pater suus, sed ab impietate Hieroboami non recessit. Cum Iosaphat, rege Iuda, et rege Edom perrexerunt per desertum Idumeę aduersus Mosam, Moabitarum rege, eo quod noluerit ultra dare tributum regi Israhel. Cunque defectu aquę laborarent, petierunt Heliseum, ut sitientibus subueniret. Qui iratus in Ioram regem: Vade, inquit, ad prophetas patris tui! Ne respexissem quidem te, nisi uultum Iosaphat, regis Iuda, erubescerem. Ipso tandem Heliseo iubente adduxerunt psaltem, fossas fecerunt, et continuo repletę sunt aquis. Prędixit eis uictoriam de Moab. Moabitę congregati steterunt in terminis; aquas uiderunt fluere rubras ratique sanguinem esse Israhel mutuo inter se cęsorum: Nunc pergamus, inquiunt, ad prędam! Cum autem accessissent ad castra Israhel, illi consurgentes oppręsserunt eos. Oppida demoliti sunt, agrum optimum lapidibus oppleuerunt, fontes aquarum obturauerunt, omnia ligna fructifera succiderunt iuxta Helisei uaticinium. Rex ipse Moabitarum obsessus in tanta rerum angustia filium suum primogenitum obtulit diis holocaustum super muro. Videntes Israheiitę facinus tam crudele soluta obsidione abierunt. Rex Syrię bellum aduersus Israhelitas gerens intellexit arcana sua consilia Heliseum nequaquam latere atque ipsa inimicis releuari; obsedit illum in Dothaim. Heliseo orante Syri, a quibus obsidebatur, oculis capti sunt. Cęcos duxit in Samariam. Toram uolebat eos perdere; Heliseus prohibuit fecitque abire illęsos; neque ultra uenerunt in terram Israhel latrones Syrię. Porro Benadab, rege Syrię, Samariam obsidente caput asini in ciuitate uenumdabatur LXXX argenteis, quarta pars cabi stercoris columbini V argenteis. Mulier quędem coram Ioram aduersus alteram exclamauit, quod, cum inter se conuenissent, ut filios comederent, suo iam comesto illa subtraxerit eum, qui ipsius erat. Ioram dolore affectus scidit uestimenta sua et apparuit cilicium ad carnem intrinsecus. Mox dolore in furorem uerso misit satellites, qui Heliseum interficerent. Ille in spiritu rem intelligens clauso domus ostio necem euasit. Poenituit Ioramum propositi sui in Heliseum et ab eodem prophetante audiuit Hęc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius simile uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samarię. Cuidam de principibus non credenti: Videbis, inquit, oculis tuis, et inde non comedes. Cum ergo Dominus in Syros tonitrum excitasset, relictis omnibus diffugerunt. Egressus populus diripuit castra Syrię et de uictus copia ita euenit, sicut prędixerat Heliseus. Atque ille incredulus ad portam urbis turba irruente ellisus animam efflauit. Ioram deinde cum Ochozia, rege Iuda, pugnans aduersus Azahel, regem Syrię, in Ramoth Galad saucius rediit uenitque, ut curetur, in Iezrahel. Ochozias inuisit ęgrotantem. Interim Heliseus Iorami seruum Iehum ungi fecit in regem Israhel, ut disperdat domum Achab. Iehu igitur coniurauit contra Ioram et profectus est in Iezrahel. Ioram autem cum Ochozia, rege Iuda, exiens occurrit ei in agro Naboth Iezrahelitę et ait: Pax est Iehu? Respondit ille: Quę pax? Territus Ioram conuertit se, ut fugeret. Iehu fugientem percussit sagitta. Mortuum iussit proiici in agro Naboth. Venit in Iezrahel. Pręcipitari fecit Iezabelem per fenestram, quod plenius mox exponemus, cum de Iehu tractabimus. Ioram regnauit annis XII. Successit Iehu.