CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1571352 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571352.

Nodus 1571352 in documento marul-mar-vir-ill.xml


OCHOZIAS

OCHOZIAS, Achabi filius, Samarię rex, seruiuit Baal patris matrisque secutus impietatem. Cum cecidisset per coenaculi sui cancellos, misit seruos consultum Belzebub, deum Acharon, utrum sic collisus conualesceret. Hinc Helias Thesbites ab angelo monitus occurrit illis dicens Ochoziam moriturum. Rex ira percitus misit quinquagenarium suum, ut Heliam compręhensum adduceret. Ad inuocationem autem Helię ignis cęlo delapsus deuorauit eum et quinquaginta qui cum illo erant. Submisit rex alterum quinquagenarium. Huic quoque accidit sicut primo. Tertium seruauit humiliatio: adueniens flexit genua et ueniam est pręcatus. Tunc Helias angeli monitu descendit securus et simul cum illo adiit regem atque ita fatus est, sicut antea dixerat. Mortuus est igitur Ochozias, cum regnasset annis II. Ioram frater successit ei in regno.