CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1571304 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571304.

Nodus 1571304 in documento marul-mar-vir-ill.xml


ACHAB

ACHAB, Amri filius, regnauit in Samaria super Israhel. Duxit uxorem Iezabel, filiam Ethbaal, regis Sydoniorum. Posuit aram Baal, plantauit lucum. Omnium pessimus fuit. Helias Thesbites prędixit ei siccitatem famemque futuram. Abdias dispensator agnoscens Heliam indicauit regi. At rex: Tune es, inquit, ille Helias, qui conturbas Israhel? Respondit: Non ego turbaui Israhel, sed tu et domus tua sequendo Baalim. Tunc Helias idoli sacerdotes falsitatis conuictos interfecit ascenditque uerticem Carmeli, et terra irrigata est imbribus. Achab abiit in Iezrahel. Benadab, rex Syrię, obsedit Samariam. Propheta consolatus est Achab regem promittens ei uictoriam. Meridie igitur egressus Achab fudit fugauitque Syros. Anno sequenti commissum est pręlium in Aphec et de Syris desyderata sunt peditum centummilia die uno. Reliqua XXVII milia, quę confugerant in oppidum Aphec, oppręssit murus. Regi autem Benadab supplicanti pepercit Achab. Sed quidam prophetę filius arguit eum dicens: Quia dimisisti uirum morte dignum, erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eius. Contempsit illum Achab et ingressus est Samariam. Concupiuit uineam Naboth Iezrahelitę. Iezabel ergo nomine regis scripsit ad Iezrahelitas, ut insimulantes illum, quod maledixerit Deo et regi, lapidibus interficerent. Quo extincto uineam possedit Achab. Helias autem Samariam ueniens ait ad eum: Hęc dicit Dominus: Occidisti, insuper possedisti. In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum, et delebo domum tuam sicut Hieroboami et Baasę. Canes quoque comedent Iezabel in agro Iezrahel. Achab scidit uestimenta sua, operuit se cilicio, ieiunauit, dormiuit in sacco. Et quia humiliauit se, distulit Dominus malum domus eius in diebus filii eius. Iosaphat, rege Iuda, et Achab, rege Israhel, parantibus recuperare Ramoth Galad de manu regis Syrię prophetę Baal illis prospera concinebant, quando Iosaphat suadente uocatus est propheta Domini Micheas, filius Iemla. Tunc Sedechias, filius Chanaan, cornua sibi fecit ferrea et ad Achab conuersus ait: His uentilabis Syriam, donec deleas eam. Micheas econtra fugam prędixit Israhel et mortem Achab. Ob hoc commotus Sedechias percussit Micheam in maxiliam dicens: Mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi? Achab etiam iussit Micheam trudi in carcerem, donec ipse reuertetur. Inito certamine Achab sagittę ictu interficitur. Cadauer relatum Samarię sepelitur et, sicut prędictum fuerat, canes sanguinem eius linxerunt. Regnauit annis XXIII suscepitque regnum filius eius Ochozias.