CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1571172 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571172.

Nodus 1571172 in documento marul-mar-vir-ill.xml


ROBOAM

ROBOAM, Salomonis filius, ut in demortui patris loco rex crearetur, uenit in Sichem. Populus ad eum locutus est, ut onus sibi a patre eius impositum eleuaret. Ille autem iuuenum potius quam sensum secutus consilium: Addam, inquit, super iugum uestrum. Pater meus cecidit uos flagellis, ego cedam scorpionibus. Quibus uerbis illi irritati secesserunt ab eo. Iuda tantum tribus remansit cum illo. Aduram, quem ad exigenda tributa miserat, lapidauerunt. Ipse autem Roboam fugit in Hierusalem. Post hęc Israhel accersitum Hieroboam super se regem constituit. Tunc Roboam congregata tribu Iuda et Beniamin adsciuit sibi CLXXX milia bellatorum pugnaturus cum Israhel. Cęterum ipse Dominus id inhibuit per prophetam Semeiam loquens ei. Peccauit Iuda impietate gentium, et quinto anno regni Roboam Sesac, rex Aegypti, thesauros Ierosolymarum despoliauit. Regnauit Roboam Ierosolymis annis XVII. Vnius et quadraginta annorum erat, quando regnare coepit. Mater eius fuit Naama Ammonitis. Sepultus est in ciuitate Dauid. Successit in regno Abia, eius filius, de quo dicemus, cum de aliis regibus Iuda tractare coeperimus. Nunc reges Israhel ordine seruato exponentur.