CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1571015 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1571015.

Nodus 1571015 in documento marul-mar-vir-ill.xml


DAVID

DAVID, Iesse filius, de tribu Iuda, de oppido Bethlem, pascebat oues patris sui, quando a Samuele unctus est in regem futurum. Hic Saulem spiritu immundo agitatum cytharę sono refocillabat. Fit deinde armiger eius. Goliam Palestinum ad certamen prouocantem interfecit. Reliqui in fugam conuersi regi Sauli cęssere uictoriam. Cum Ionatha, Saulis filio, amiciciam iniit. Dux magisterque militum fuit. Et quoniam magis eius uirtus in plebe laudabatur, incidit in regis inuidiam. Rex primo uoluit eum interimere, deinde per beniuolentię simulationem filiam suam Michol eidem despondit. Mittit ipsum in Palestinos et cum uictoria redeunti insidias parat. Dauid ergo domi suę ab armatis obsessus per fenestram elapsus est. Fugiens uenit ad Samuelem, et qui illuc ad ipsum compręhendendum missi fuerant, prophetare coepere nihil ei iniurię inferentes. Eo iratus Saul et ipse accedens nihil ei nocuit, sed prophetans nudus incessit. Vnde natum est prouerbium: Num et Saul inter prophetas? Mox inde quoque Dauid fugiens a Ionatha admonitus latebram petiit. Ob id sane parum abfuit, quin Ionathas ipse a patre interficeretur. Dauid transtulit se Noben. Ab Achimelech sacerdote panes accepit et Golię gladium. Abiit ad Achim, Getheorum regem, apud quem insanię simulatione capitis uitauit periculum. Venit ad speluncam Odolam. Plurimi de tribu Iuda illuc ad eum conueniunt et ipse Gaddi prophetę monitu profectus est in terram Iuda. Saul interim sacerdotes Nobę, qui fugientem cibo armisque iuuerant, iussit interfici. Solus Abiatar, Achimelechi filius, effugiens uenit ad Dauidem et ab eodem benigne susceptus apud ipsum mansit. Postea Dauid Ceilam, suę tribus ciuitatem, ab inimicis obsessam liberat. Fugiens Saulem uenit in Ziph. A Zipheis proditur, a Saule obsidetur. Sed cum audisset Saul Palestinos irruisse in regnum, dimisso Dauide recessit. Dauid uenit in Engadi. Latuit in spelunca, in qua Sauli uentris exonerandi causa diuertenti clam accedens oram clamidis abscidit. Eo abeunte egressus clamauit, quod necis eius potestatem habuerit. Saul autem fide eius comperta placatus abiit. Dauid Nabal Abigail uenit in Pharan. Animaduertere in Nabalem ingratum parabat, sed uxoris eius Abigail blanditiis lenitus destitit. Eam non multo post mortuo Nabale sibi copulat. Alteram etiam duxit, Achinoen. Saul Micolam, quam ei spoponderat, tradidit Phalto. Ille, dum in colle Achillę a Saule obsideretur, noctu tentorium eius ingressus, cum dormientem perimere posset, cypho tantum et hasta sublatis abiit. Hancobrem rursum ei Saul est placatus. Dauid uero illius inconstantię conscius, ut ipsum securius deuitaret, fugit in Palestinam ad regem Achim. Habitauit cum suis in Sicelech. In gentiles grassatur, et spolia se referre Israhelitarum simulat. Achis cum Saule conflicturus ipsum sibi sociat. Veruntamen, cum exercitui suspectus esset, iussit eum redire. Dauid autem reuersus in Sicelech offendit ciuitatem ab Amalechitis uastatam uxoresque suas inde abductas. Currit post eos cum suis sexcentis. Quingentis tamen ad sarcinas relictis cum centenaria tantum militum manu inimicos assecutus pręda recuperata uictor rediit in Sicelech, ubi accepto Israhelitanę cladis nuncio, quę in Gelboe contigerat, uictorię suę lętitam uertit in luctum perditionis alienę. Flere coepit Saulem et Ionatham et reliquos, qui tunc cęsi erant. Illum, qui Saulem saucium ab ipso Saule rogatus percusserat, interfici iussit. Montibus Gelboę maledixit. Ascendit in Hebron, ungitur in regem. Iabitis, qui Saulem sepelierunt, benedixit. Dum autem Iesbosetus, Saulis filius, Abnero autore regnat Ierosolymis, quod fuit per bienium, interim Dauid regnabat in Hebron super Iudam. Illic nati sunt ei fillii. Tandem Iesbosetus cum Abnero dissidens Micolam Dauidi restituit. Abnero quoque suadente Israhel ipsum Dauidem regem recepit. Atque inde Abnerum ab Dauide amice susceptum Ioab per inuidiam interemit. Iesbosetum etiam filii Renon dormientem in lecto interficiunt. Caput eius afferunt ad Dauidem in Hebron, qui eos quidem morte mulctauit. Caput autem, quod attulerant, sepeliri iussit. Cunctę tribus in Hebron conuenientes Dauidem regem salutauerunt. Cum omni igitur Israhelitarum comitatu uenit Hierosolymam. Iebuseos inde expulit. Arcem Syon muniuit. Ab Hiramo, Tyri rege, accepit materiam ad regiam construendam. Duxit etiam alias uxores. Palestinos bis superat in Raphidim. Arcam ab eis redditam secum reduxit. Quam primo deduci iussit in domum Obededon, deinde in urbem. Et cum duceretur, ante illam lętanter tripudiauit. Quam rem cum ei uxor Micol exprobraret, sterilitate damnatur. Deliberabat ille Domino templum ędificare, sed per Nathan prophetam didicit id filio reseruari. Domuit Palestinos. A Moabitis exegit tributum. Fregit Adadezerum, Sobę regem, equosque eius subneruauit. Syros fecit tributarios et per Ioabum, magistrum militię, Idumeos uastauit. Ionathę, filio Miphiboseto, agros auitos concessit et eundem mensę suę consortem fecit. Sibam seruum cum filiis arua illius colere iussit. Anon, Ammonitarum regis, conducticios fudit Ioabo duce, cum ille legatos eius male accepisset. Sobabum, Adadezeri militię principem, exercitu eius profligato interfecit. Eius auspiciis Ioab uastat Ammonitarum fines, Rabbam obsidet. Interea Dauid Bersaba, Vrię coniuge, abutitur, grauidam facit et uirum eius ab inimicis interficiendum destitui iubet. Per Nathan prophetam sceleris commissi arguitur; poenitenti ignoscitur. Puero de adulterio genito ęgrotante dolet, mortuo consolatur. Post hęc Bersabe iam ei legitime iuncta genuit Salomon Salomonem. Dauid obsessam a Ioabo Rabbam superuenies capit, regi diadema aufert, populum trucidat. Hierosolymam uictor redit. Patitur dissidia suorum inter se liberorum. Ammon uitiat Thamar, Absalonis sororem. Absalon uocatum in conuiuio intermit et fugit in Gessur. Reconciliatus patri affectat regnum, cogit exercitum. Dauid autem metuens fugit, Cliuum oliuarum flens ascendit. Chusim mittit, ut iungatur Absaloni et Achitophelis intercędat consiliis. A Siba seruo dominum suum Miphibosetum defectionis accusante munera accępit et bona accusati ei cęssit. Absalonem deuitans uenit in Baurim. Semei maledictis oneratur. Achitophel ab Absalone petit duodecimmilia uirorum, ut regem persequatur. Chusi dissuadet. Rex Chusi sententiam secutus, ipse totis uiribus regem inuadere parat. Ea de re Chusi per internuncios regem facit certiorem et ad fugam hortatur. Achitophel doloris impatiens, cum sententiam Chusi suę pręlatam uidisset, suspendio sibi mortem consciuit. Dauid cum suis oppidum Castra ingreditur. Absalon Iordane transmisso cum Amasa, militum pręfecto, castrametatur in Galad. Dauid a regibus Ammonitarum accipit subsidia. Tribunos constituit Abisan et Etheum. Hi direxerunt aciem in Absalonem. Rex in oppido subsedit. Commisso pręlio Absaloniani cęduntur. Ipse Absalon fugiens subter arborem per capillos ramis implicatur, Ioabi telis confoditur. Rex nece eius audita lachrymas fudit et omnibus, qui factionis eius erant, pepercit. Amasam, eius ducem, Ioabi sui collegam fecit. Victori Hierosolymam reuertenti occurrit prima tribus Iuda. Semeus supplex pro maledictis impetrat ueniam. Deinde fit ei obuiam Siba cum filiis. Miphiboset habitu adueniens lugubri de Sibę serui aduersum se perfidia conquestus est. Iussit rex, ut bona inter se diuidant. Inuitauit Berzelaum Galaditen, ut secum Ierosolymis habitaret. Ille senectam excusans ętatem filium Chanaan pro se illi reliquit. Cęterę tribus cum Iuda altercatę sunt, quod sine aliis regi occurrere maturassent. Seba, Bochri filius, mouit seditionem. Rex Ierosolymam ingreditur. Concubinas ab Absalone dudum pollutas a se separat. Ducibus, ut Sebam persequantur, negocium dat. Ioab Amasam collegam per dolum interficit et cum Abisa fratre Abelam obsidet, quo Seba confugerat. Seba autem ab Abelanis interempto recessit et reuersus est Hierusalem. Famem iam triennem patiente populo, eo quod Saul non seruauerit fidem Gabaonitis olim a Iosue datam, iisdem Gabaonitis rex Dauid tradidit ad supplicium uiros de dono Saulis septem, quos illi suspenderunt. Respha mater ibi sedit eorum custodiens corpora, ne ab auibus lacerarentur. Dauid transtulit ossa Saulis a Iabitis ad terram Beniamin, et fames populum pręmere desiit. Pugna inita cum Palestinis Iesbenodob regem Dauidem iam percussurus exceptus telo Abisę cadit. Rex ultra non est permissus exire ad pręlium. Qui tandem ab omnibus inimicis liber cecinit laudes. Domino ac pro acceptis ab eo beneficiis gratias egit. Morti proximus psalmos cantauit, mysteria Christi uenturi prędixit. Tribuum censum arroganter egit et in poenam peccati trium malorum optione proposita pestilentiam elegit. Vidit angelum percutientem.

Statuit altare in area Areunę. Obtulit holocausta, et cessauit morbus. Cum per ętatem effoetis uiribus frigeret,Abisac Abisac, Sunamitis puella, cum ipso cubans eum calefaciebat; neque ab eo fuit uitiata. Adonias, Dauidis ex Agitha filius, appetiit regnum, cum ipse iurasset Salomonem post se regnaturum. Viuente igitur rege Salomon inungitur et in solio collocatur. Id uidentes qui cum Adonia erant, metu perculsi effugere. Adonias uero supplex exorat ueniam et Salomonem regem salutat. Dauid moriens dat pręcepta Salomoni: ut Deum colat, in Ioabum animaduertat, Semeum terrore compescat et, si peccauerit, puniat, ut denique Berzelai liberos in charis habeat. Obiit et in arce Syon est sepultus. Regnauit annis XL, in Hebron VII, Hierosolymę XXXIIII.