CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1570966 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1570966.

Nodus 1570966 in documento marul-mar-vir-ill.xml


SAVL

SAVL, filius Cis, de tribu Beniamin, primus Hebreorum rex fuit. Cis, pater eius, perdiderat asinas. Misit Saulem cum puero illas quęsitum. Quęrendo igitur transierunt per montem Ephraim, per Salissa, per Salim, per Gemini, et non inuenerunt. Veniunt in agrum Suph. Diuertunt ad Samuelem, ut sibi de asinis diuinet. Samuel Sauli inuentas esse dixit et ipsum fore regem. Vnxit ergo eum affirmans a Deo electum esse. Conuocat populum in Masphat, ut regem sibi eligant. Latebras petierat Saul, inuentus adducitur et, cum super omnes humeris capiteque emineret, acclamauit populus: Viuat rex! Saul domum suam abiit in Gabaa et, qui Deo chari erant, secuti sunt illum. Filii autem Belial sequi contempsere. Boues ante se agens uenit in agrum. Insiluit in eum spiritus Domini. Furens utrumque bouem concidit in frusta; ea in omnes mittens terminos ait: Sic fiet bobus illius, qui Saulem secutus non fuerit et Samuelem. Censum egit filiorum Israhel. Castra Ammonitarum afflixit. Cum autem uellet populus illos perdere, qui eum contempserant, inhibuit. Samuele populum conuocante in Galgala constituerunt Saulem regem, immolauerunt Deo et lętati sunt. Regnauit recte per biennium, reliquo tempore contra legem. Cum decem milibus uirorum innumerabilem Palestinorum exercitum fudit persecutusque est eos a Machmis usque Haialon.

Ionatam filium morte damnauerat, quod contra edictum die illo, quo inimicos fugientes persequebatur, parum melis gustasset, sed ille populi intercessione liberatus est. Saul autem firmato regno uicinas gentes infestabat. Graue bellum erat ei cum Palestinis. Vicit Amalechitas. Iussus omnes internitione delere, Agag regi capto pepercit et gregibus et uestibus eius. Et quoniam non obediuit, poenituit Deum ei regnum detulisse. Samuelem a se recedere uolentem tenuit sciditque eius palium. Samuel autem prędixit sic regnum ipsum ab eo esse scindendum tradendumque meliori. Spiritus Domini recessit a Saule, et uexabat eum spiritus nequam. Datus est illi Dauid puer, quo cytharam percutiente leuius habebat se. Et Dauid quidem factus est eius armiger. Qui cum Goliam gygantem ex prouocatione interemisset, causa fuit Saulis uictorię in Palestinos. Mulieres cecinerunt: Percussit Saul mille, et Dauid decemmilia. Ob hoc exarsit in eum Saul capitali odio. Domi receptum lancea impetiit, ille declinato ictu effugit. Deinde amiciciam simulans Merob filiam ei despondit. Mox ea alteri data tradidit ei Michol, magis a Dauide dilectam. Sed rursum a Palestinis deuictis redeunti lancea minatus est. Ille fugiens uenit ad Samuelem in Ramatha. Saul autem Ionatham filium transfigere telo uoluit, quod insidias a se factas Dauidi indicaret. Sacerdotes Nobę interfecit, quod Dauidem fugientem suscepissent. Cumque rescisset Dauidem uersari in deserto Maon, obsedit montem, sed accepto nuncio, quod Palestini uastarent Iudeam, protinus recessit. Locum uocauerunt Petram diuidentem. Palestinis profligatis latebras Dauidis uestigatum rediit. Ventris purgandi gratia speluncam ingreditur. In ea latebat Dauid, qui cum incautum occidere posset, noluit. Hac re cognita Saul placatur et abiit domum. Rursum tamen in illum indignatus sponsam eius Michol alteri tradidit, ipsum autem cum multa militum manu obsedit sub colle Achillę. Dauid noctu ingressus tentorium poterat perimere dormientem, sed abstinuit. Ob hoc rursum Saul reconciliatus est illi. Qui tandem graui Palestinorum bello in Gelboe monte oppręssus cum suis periit. Victores caput eius pręcisum ubique ostentarunt. Arma posuerunt in templo Astaroth, corpus truncum suspenderunt in muro Bethsan. Habitatores autem Iabes Galad nocte tulerunt cadauera Saulis et filiorum eius. Ea combusta sepeliere in nemore Iabes. Regnauit Saul (ut Eusebius ait) annos XL.